Caput 66
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus ostendit sponse, quod anima est vxor Dei, cuius domus est corpus. Quinque vero serui eius per quinque sensus et quinque ancille per quinque virtutes designantur. Dicit eciam Dominus, qualis debet esse bona anima et qualiter adornata. Ostendit insuper, pro quibus peccatis quedam anima vnius defuncti fuit ad purgatorium dampnata, et propter preces cuiusdam sancti dicit, quibus suffragiis poterit a penis liberari.
F ilius loquitur: "Dominus quidam duxit vxorem, cui edificauit domum, constituens ei seruos et pedissequas et cibaria; et ipse peregre profectus est. Tandem rediens dominus audiuit vxorem male diffamatam, seruos inobedientes et pedissequas dehonestatas, et iratus de hoc tradidit vxorem iudicio, seruos tortoribus et pedissequas flagellis. Ego Deus sum dominus ille, qui animam hominis a deitatis mee potencia creatam desponsaui michi in vxorem, desiderans habere cum ea indicibilem dulcedinem deitatis mee. Desponsaui autem eam in fide et dileccione et perseuerancia virtutum. Huic autem anime edificaui domum, quando ei dedi corpus mortale, in quo probaretur et in virtutibus exerceretur. Domus vero hec, idest corpus, quatuor proprietates habet, scilicet nobilitatem, mortalitatem, mutabilitatem et corruptibilitatem.
Nobile ergo est corpus, quia a Deo creatum est et participacionem habet cum omnibus elementis, et resurget in die nouissimo ad eternitatem. Sed ignobile est respectu anime, quia de terra est et anima spiritualis. Ergo, quia corpus quandam nobilitatem habet, ideo debet ornari virtutibus, vt possit in die iudicii glorificari. Est eciam corpus mortale, quia de terra est. Ideo oportet, quod forte sit contra delectamenta, quibus si succubuerit, amittit Deum. Corpus quoque mutabile est et ideo stabiliri debet racione anime. Quia si sequitur motus suos, simile est iumentis. Quarto corpus corruptibile est et ideo semper sit mundum, quia dyabolus desiderat immundiciam, que refugit custodiam angelorum.
Habitatrix ergo huius domus, scilicet corporis, est anima, in quo quasi in domo tegitur et viuificat ipsum corpus. Sine presencia enim anime corpus ipsum horridum est et fetidum et abhominabile ad intuendum. Habet enim eciam anima seruos quinque, qui deseruiunt domui ad solamen. Primis igitur seruus est visus, qui debet esse tamquam bonus speculator, qui discernat inter hostes venientes et amicos. Tunc autem veniunt hostes, quando oculi desiderant videre pulchras facies et delectabilia carnis et ea, que nociua sunt et inhonesta. Tunc vero veniunt amici, quando delectat videre passionem meam et opera amicorum meorum et ea, que sunt honoris Dei. Secundus seruus est auditus, qui est quasi bonus hostiarius, qui aperit amicis et claudit inimicis.
Tunc autem aperit amicis, quando delectat audire verba Dei et sermones et opera amicorum Dei; claudit vero hostibus, quando detracciones et scurrilia et inania prohibentur. Tercius seruus est gustus comedendi et bibendi. Hic est quasi bonus medicus, qui cibaria ordinat ad necessitatem, non ad superfluitatem et delectacionem. Nam alimenta sumenda sunt quasi medicamenta. Ideo duo consideranda sunt in gustu, scilicet quod cibus nec multus sumatur nec modicus. Si enim multus cibus sumitur, generat infirmitatem; si vero minus debito sumitur, facit tedium in seruicio Dei. Quartus seruus est tactus. Hic sit quasi bonus laborator, laborando manibus iuste ad sustendandum corpus, laborando prudenter ad domandum illicita carnis, laborando desideranter ad consequendam eternam salutem.
Quintus seruus est odoratus delectabilium. Hic propter mercedem eternam in multis potest abesse. Ideo hic seruus sit quasi bonus dispensator cogitando, si expedit anime, si meretur, si sine eo subsistere potest corpus. Si vero considerat, quod corpus sine delectabili odoratu, in quibuscumque sit, stare potest et viuere et abstinet se ab eo propter Deum, meretur a Deo magnam mercedem, quia virtus illa multum est placita Deo, quando eciam a licitis animus cohibetur. Cum ergo anima tales habet seruos, debet eciam habere pedissequas quinque compositas, que dominam custodiant et incautent eam de periculis suis. Prima sit timorosa et studiosa, ne sponsus offendatur in transgrediendo mandata eius aut ne domina negligens inueniatur. Secunda sit deuota, vt nichil querat nisi honorem sponsi et domine sue vtilitatem.
Tercia sit modesta et stabilis, vt domina nec in gaudio dissoluatur, nec in aduersis succumbat. Quarta sit paciens et prudens, que dominam contra mala adueniencia valeat consolari. Quinta sit sic pudica et casta, quod nec in cogitatu nec in locucione aut operacione aliquid indecorum vel remissum inueniatur. Igitur, si anima talem habet domum, sicit dixi, ita compositos seruuos et pedissequas honestas, turpe est, si anima ipsa, que domina est, non sit pulchra et deuota. Ideo ostendere tibi volo eciam anime ornatum et decorem. Ipsa quoque debet esse racionabilis in discernendo, quid debet corpori et quid Deo, quia participat cum angelis in racione et dileccione. Ideo habeat carnem sicut asinum, dando ei necessaria vite moderata, excitando eam labore, corripiendo timore et abstinencia et obseruando motus eius, ne sic condescendat infirmitati carnis, quod anima peccet contra Deum.
Secundo anima sit celestis, quia ymaginem habet celestis Dei, et ideo numquam sapiat nec delectetur in carnalibus, ne ymagini ipsius dyaboli conformetur. Tercio sit feruens caritate Dei, quia soror est angelorum et immortalis et eterna. Quarto sit pulchra in omni virtute, quia pulchritudinem ipsius Dei eternaliter videbit. Si vero consentit carni, eternaliter erit deformis. Eciam oportet dominam, idest animam, habere cibum. Cuius cibus est memoria beneficiorum Dei, consideracio terribilium iudiciorum eius et delectacio in caritate et mandatis eius. Et ideo anima diligentissime obseruet, vt numquam regatur a carne, quia tunc omnia deordinantur. Tunc eciam oculi videre volunt placencia et noxia, aures audire inania; placet eciam gustare suauia et laborare inaniter propter mundum.
Tunc eciam racio seducitur, dominatur impaciencia, minuitur deuocio, accrescit remissio, leuigatur culpa et futura non attenduntur. Tunc eciam vilescit ei cibus spiritualis, et omnia, que Dei sunt, videntur onerosa. Quomodo enim delectari potest ibi iugis memoria Dei, vbi delectacio est carnis? Aut quomodo anima conformare se valet voluntati Dei, vbi sola ei placent carnalia? Aut quomodo discerni potest verum a falso, vbi sunt ei omnia grauia, que Dei sunt? Ideo de tali anima sic deformata dici potest, quod domus Dei facta est tributaria dyaboli et ei homagiata. Talis enim est anima istius defuncti, quem cernis. Nam dyabolus eam nouem iuribus possidet. Primo, quia voluntarie consensit peccato. Secundo, quia spreuit dignitatem et promissum baptismi sui.
Tercio, quia non curauit de gracia confirmacionis sue ab episcopo data. Quarto, quia non attendebat tempus penitencie datum. Quinto, quia non timuit me Deum in operibus suis nec iudicia mea sed ex idustria recessit a me. Sexto, quia contempsit pacienciam meam, quasi non essem vel quasi quod iudicare nollem. Septimo, quia de preceptis et consiliis meis minus curauit quam de humanis. Octauo, quia non regraciabatur Deo ex corde pro beneficiis suis, quia cor suum totum erat in mundo. Nono, quia passio mea tota erat quasi mortua in corde suo. Et ideo nunc patitur nouem penas. Prima est, quia omnia, que patitur, non ex caritate illa patitur sed cum mala voluntate. Secunda est, quia reliquit creatorem et amauit creaturam; ideo omnis creatura abhominabitur eum.
Tercia pena est dolor, quia reliquit et amisit omnia, que amauit, et illa sunt contra eum. Quarta est ardor et sitis, quia plus desiderabat peritura quam eterna. Quinta est terror et potestas demonum, quia noluit timere benignum Deum, cum valebat. Sexta est carencia visionis Dei, quia non vidit tempore suo pacienciam Dei. Septima est desperacio de venia, quia nescit, vtrum saluabitur an non. Octaua est remorsus consciencie sue, quia bona omisit et fecit mala. Nona pena est frigus et fletus, quia non desiderabat caritatem Dei. Verumptamen, quia anima ista duo bona habuit - vnum, quia habuit fidem passionis mee et restitit, quantum potuit, contra eos, qui obloquebantur michi; secundum est, quod dilexit matrem meam et sanctos et ieiuniis eos honorabat - ideo propter preces amicorum meorum orancium pro ea dicam tibi, quomodo saluari possit.
Primo saluabitur propter passionem meam, quia tenuit fidem Ecclesie mee. Secundo propter immolacionem corporis mei, quia hoc est antidotum animarum. Tercio propter preces electorum meorum, qui sunt in celo. Quarto propter opera bona, que fiunt in Ecclesia sancta. Quinto propter preces bonorum viuencium in mundo. Sexto propter elemosinas factas de bonis iuste acquisitis et si restituuntur ea, que sciuntur male acquisita. Septimo propter labores iustorum, qui pro salute animarum peregrinantur. Octauo propter indulgencias a pontificibus concessas. Nono propter penitencias aliquas pro animabus assumptas, quas viuentes non compleuerunt. Ecce filia, hanc reuelacionem promeruit tibi patronus tuus sanctus Ericus, cui hec anima seruiuit, quia veniet tempus, quo refrigescet malicia terre huius et zelus animarum in multorum cordibus consurget."
Chapter 66 of 122