Caput 61
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Mater Dei dicit sponse, quod post ascensionem Filii longeue ipsa vixit in mundo cum multo dolore visitando loca, vbi ipse passus fuerat et mirabilia ostenderat. Et hoc permisit Deus, vt exemplo vite et virtutum eius multi conuerterentur, apostoli roborarentur et corona eius augeretur. Et ostendit causam, quare assumpcio eius tunc non multis cognita fuit.
Mater loquitur: "Recordare, filia, quod olim elapsis aliquibus annis excusaui Ieronimum de assumpcione mea. Nunc autem veritatem huius assumpcionis indicabo tibi. Ego quippe post ascensionem filii mei longo tempore vixi in mundo, et hoc voluit Deus, vt visa paciencia mea et moribus meis plures anime conuerterentur ad eum apostolique Dei et alii electi roborarentur. Et eciam naturalis disposicio corporis mei hoc exigebat, quod diucius viuerem, vt corona mea augeretur. Nam omni tempore, quo post ascensionem filii mei vixi, visitaui loca, in quibus ipse passus est et mirabilia sua ostendit. Sic quoque passio sua in corde meo fixa erat, quod, siue comedebam siue laborabam, quasi recens erat in memoria mea. Sic eciam sensus mei abstracti erant a mundialibus, quod iugiter quasi nouis desideriis inflammabar vicissimque doloribus excitabar.
Verumptamen sic temperabam dolorem et gaudium meum, quod nichil omittebam de hiis, que erant Dei. Sic quoque inter homines conuersabar, quod nichil preter victum tenuem de hiis, que delectabilia hominum erant, attendebam, ymmo nec sumebam. Quod vero assumpcio mea non multis cognita fuit nec predicata a pluribus, hoc voluit Deus, qui est filius meus, vt prius infigeretur cordibus hominum credulitas ascensionis sue. Quia corda hominum difficilia et dura erant ad credendum ascensionem eius; quanto magis, si predicata fuisset statim in inicio fidei assumpcio mea?"
Chapter 61 of 122