Caput 49
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Mater Dei notificat certitudinem, qualiter ipsa concepta fuit ex precepto diuine obediencie a parentibus sine aliquo peccato originali.
Mater Dei loquitur: "Si alicui volenti ieiunare, qui desiderium haberet comedendi sed voluntas resisteret desiderio, preciperetur a superiori, cui obediendum esset, quod per obedienciam comederet, et ille propter obedienciam contra velle suum comederet, illa comestio maiori remuneracione digna esset quam ieiunium. Per similem modum coniunccio parentum meorum fuit, quando ego concepta fui, et ideo veritas est, quod ego concepta fui sine peccato originali et non in peccato. Quia sicut filius meus et ego numquam peccauimus, ita nullum coniugium fuit, quod honestius esset quam illud, de quo ego processi."
Chapter 49 of 122