Caput 71
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
In anno iubileo Christus per sponsam precepit cuidam confessori, quod omnes confitentes ei libere absolueret nisi in apertis sentenciis Ecclesie.
Filius loquitur: "Absoluat ille bonus confessor omnes peccatores, qui veniunt ad eum cum contricione, donec venerit aliquis, quem dico non absoluendum. Sed caueat sibi pro iudiciis Ecclesie apertis." Hic creditur fuisse magister Petrus, confessor sancte Birgitte. Ipse namque de se ipso tamquam de alio scribit in epistula sua ad dominum Nicolaum sancte memorie, tunc episcopum Lincopensem in regno Suecie, de curia Romana dicens: "Quidam sacerdos fuit ex alienis partibus, cui vicarius pape iniunxit satisfacere peregrinis de lingua sua in sacramento confessionis, dans ei auctoritatem absoluendi in omnibus casibus, in quibus ipse potuit. Ideo multi confluebant ad illum cum multis grauibus casibus, quos ipse absoluit. Inter quos venit vnus prediues et grandeuus, dicens se peccasse cum quatuor paribus sororum, que non erant omnes ex vno patre et matre, sed quodlibet par suis ex patre et matre distincte fuit.
Deinde subiunxit se cum ducentis mulieribus peccasse et quod super hoc numquam incurrit notam aliquam infamie, nec accusatus fuit vmquam coram iudice spirituali seu seculari. Clericus prefatus, cum hec audisset, cepit abhorrere eum et, in quantum potuit, se ab eo elongauit. Peccator autem ille diuino succensus igne desperare non permittebatur. Ideo ab impeticione dicti clerici non cessans accessit ad dominam Birgittam conquerendo, quod clericus ille nollet eum per beneficium absolucionis iuuare. Ideo ipsa se prostrauit in oracione interpellando pro sepedicto clerico et pro illo scelesto peccatore. Et in eodem puncto audiuit vocem Patris de celis dicentem: 'Dic clerico, quod ex parte mea diligenter expediat omnes venientes ad eum ex lingua et nacione sua, iniungendo eis penitenciam secundum graciam sibi collatam et secundum dictamen sue recte racionis et secundum quod ipse penitens portare potest.
Et absoluat secure, donec aliquis talis peccator venerit, de quo eum premonere facio dicendo: "Istum noli absoluere". Caueat tamen sibi pro censuris Ecclesie manifestis et notoriis criminibus, que iudicari debent publice ab Ecclesie prelatis.'"
Chapter 71 of 122