Caput 73
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit de quodam penitenciario pape existente Rome, quod, quamuis viciosus est, nichilominus absolucio, quam facit confitentibus, rata est apud Deum. Et predicit Christus eius subitaneam mortem.
Iste penitenciarius leprosus est. Et sicut auis, que vocatur miluus, audax est in minimis, superbus vt leo. Et ideo sicut papilio, qui habet alas latas et modicum corpus, cadet a minimo vento. Attamen scias, quod absolucio eius, quam facit confitentibus sibi auctoritate Ecclesie, ita rata est apud Deum sicut absolucio iustorum sacerdotum. Item dic ei sic: 'Quod concupiscis, habebis sed non possidebis, ymmo congregata tua rapient alii.'" Qui post hec optinuit archiepiscopatum et ipso die mortuus est.
Chapter 73 of 122