Caput 45
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit matri, quod homines mentalibus oculis ceci possunt visum recuperare, vt valeant Deum videre et super omnia diligere, ex tribus, scilicet ex consideracione iusticie temporalis et ex bonitate, scilicet per pulchritudinem creaturarum, et ex omnipotencia et sapiencia sua. Errant autem omnes, qui credunt mala vel bona euenire ex fortuna vel ex constellacione stellarum.
Maria loquitur: "Benedictus sis tu, fili mi, Deus meus et Dominus meus! Ego licet tristari non possum, tamen super tribus compacior homini. Primo, quia homo oculos habet et cecus est. Nam videt captiuitatem suam et sequitur eam, deridet iusticiam tuam et ore ridet ad cupiditatem suam, cadit in puncto in penam perpetuam et amittit gloriam felicissimam sempiternam. Secundo compacior homini, quia affectat et respicit gaudenter mundum, quod misericordiam tuam non attendit, quod illud, quod modicum est, querit et illud, quod maximum est, proicit. Tercio compacior, quia, cum tu Deus omnium sis, honor tamen tuus ab hominibus oblitus et neglectus est et opera tua mortua sunt ante eos. Ergo, benedicte fili mi, miserere eis!"
Respondit Filius: "Omnes, qui in mundo sunt et conscienciam habent, vident, quod in mundo est iusticia, qua peccatores puniuntur. Si ergo corporales excessus a temporalibus hominibus puniuntur ex iusticia, quanto magis est iusticia, vt anima immortalis a Deo immortali puniatur? Hoc videre et intelligere posset homo, si vellet, sed quia oculos flectit ad mundum et affectum ad delectacionem suam, ideo, sicut bubo sequitur noctem, sic homo insequitur bona fugitiua et odio habet permansura. Secundo videre et considerare posset homo, si vellet, quod, si planete, arbores et herbe pulchre sunt, si omnia ista mundialia sic desiderabilia sunt, quanto magis pulchrior et desiderabilior est omnium istorum Dominus et creator?
Et si gloria ista temporalis fugitiua sic ardenter concupiscitur et diligitur, quanto magis concupiscenda esset gloria illa eterna? Hoc videre posset homo, si vellet, quia bene huius intelligencie habet sensum, quod illud, quod maius et nobilius est, magis diligendum esset quam id, quod deterius et minus est, sed quia homo sicut animal semper ad inferiora inclinatur, cui datum est sursum respicere, ideo quasi aranearum texit telam; pulchritudinem deserit angeli et imitatur transitoria, et ideo sicut fenum ad modicum tempus floret et quasi fenum cito cadit. Tercio intelligunt in consciencia sua, qui volunt, et hoc ex istis creatis diligenter considerare possunt, quod vnus est omnium Deus et creator.
Nisi enim esset creator, omnia irent inordinate, cum nulla sint inordinata nisi illa, que homo inordinat, licet hominibus sic videatur, quibus planetarum et temporum cursus incognitus est et quibus iudicia Dei propter peccata premissa sunt occulta. Si ergo vnus est Deus et ipse optimus, quia ab eo procedit omne bonum, cur non honorat eum homo pre omnibus et plus quam alia, cum racio eorum dicit eis eum pre omnibus honorandum, a quo sunt omnia? Sed homo, sicut dixisti, oculum habet et nichil videt, ymmo personaliter ipse clausit oculum suum per blasfemiam, qua stellis deputat, quod homines mali vel boni sunt. Fato eciam, idest fortune, imputant, quidquid contrarium vel asperum acciderit eis, ac si diuinum aliquid esset in eis, quo vel generare vel quid facere possent, cum tamen fatum seu fortuna nichil sit.
Sed disposicio hominis et omnium rerum in stabilitate diuina prouisa sunt et temporaliter secundum exigenciam vniuscuiusque rei racionabiliter ministrata. Ne c in stellis est, quod homo bonus vel malus sit, quamuis in eis multa videntur racionabilia, scilicet secundum qualitatem nature et temporum ordinata et temperata. Ergo illa possent homines videre, si vellent." Respondit mater: "Omnis homo, qui habet bonam conscienciam, bene intelligit, quod Deus est plus quam aliquid aliud diligendus, et hoc eciam opere perficit. Sed quia membrana superducta est pluribus in oculo, licet pupilla sit sana, ideo videre non possunt omnes. Quid autem notat hec membrana nisi inconsideracionem futurorum, que superducta est intelligencie multorum?
Ideo rogo te, carissime fili, vt, qualis iusticia tua sit, super aliquem manifestare digneris, non vt eius pudor et miseria fiat eo maior sed vt pena eius pro meritis debita eo micior fiat et vt iusticia tua sciatur et timeatur. Vbi enim saccus esset plenus aliqua re aut vas plenum lacte, quid sciret homo, quid contineretur intus in sacco, nisi valenter et aperte excuteretur? Sic quamuis iusticia tua magna est, nisi tu aperto iudicio monstraueris illam, a paucis timeri posset, quia opera tua mirabilia diuturnitate temporum et peccati magnitudine viluerunt. Secundo rogo, vt misericordiam tuam manifestare digneris per aliquem tibi carum propter aliorum deuocionem et miserorum consolacionem. Tercio rogo, vt nomen tuum veniat in honorem, vt diligentes sciantur et tepidi accendantur."
Respondit Filius: "Vbi multi amici ingrediuntur et orant, dignum est, vt exaudiantur. Quanto magis, si ingreditur et orat aliqua domina carissima domino! Fiat ergo, quod vis! Iusticia enim mea euidenter manifestabitur in tantum, quod, qui eam experietur, senciet, opera eius venient in publicum et membra contremiscent. Secundo dabo vni persone misericordiam, quantum capere possit et indiget. Corpus eius exaltabitur et eius anima glorificabitur ad hoc, vt misericordia mea manifestetur." Deinde mater loquitur: "Locus iste religiosorum euersus est a bono et fundatus super glaciem, cuius fundamentum ab inicio erat aurum mundissimum. Subtus autem chaos maximum est. Cum vero incaluerit sol, dissoluetur glacies et, quod edificatum est, cadet in abissum. Ergo, benedicte fili mi, miserere eis! Horrendus enim est casus et precipicium intollerabile, tenebre eciam perpetue et pena prolongata."
Chapter 45 of 122