Caput 47
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Mater Dei dicit, quod homo loquens verba Dei, si ex hoc improbatur et verecundatur cum paciencia, talis anima tunc pulchre coloratur. Qui autem fatigat corpus pro honore Dei, anima eius habebit diuinam dulcedinem et decorabitur, et qui detrahitur et non odit detrahentem, ornatur eius anima preciosis vestibus Deo gratis. Vexent se igitur amici Dei ad liberandum animas peccatorum, que sub monte peccatorum oppresse iacent in periculo.
Mater loquitur: "Noli turbari, si dictura es verba Dei hiis, qui ea libenter non audiunt. Nam quicumque rubore perfunditur ex oblocucione propter verba Dei et pacienter tollerat, talis rubor colorat animam pulcherrime. Si vero quis fatigat corpus suum in honore Dei, ex hoc eius anima habebit dulcedinem et decorabitur. Nam anima hominis, que audit detraccionem contra se factam nec tamen malum cupit detrahenti, ornatur quasi pulcherrimis vestibus in tantum, quod sponsus, qui est vnus Deus in tribus personis, concupiscit illam animam in deitatis sue eternam dileccionem. Ideo amici Dei libenter vexent se ad conuertendum eos, qui superbiam et cupiditatem diligunt plus quam Deum, quia ipsi iacent quasi sub monte et ideo laborandum est, vt cum vita eripiantur.
Sicut enim ille, qui videt fratres suos sub casu montis iacere, quandoque concutit montem, vt eiciat lapides, quandoque frangit leuiter, ne subtus iacens deprimatur grauius, quandoque percutit forcius, vt eo cicius a subiacente mons remoueatur, nec attendit laborem suum, dum tamen vita iacentis in periculo liberetur, sic eciam amici Dei laborent, vt anime saluentur. Itaque sicut pauci fuerunt, qui habuerunt fidem rectam, quando filius meus ascendit in celum, sic nunc pauci sunt, qui preceptum illud implent: 'Diliges Deum super omnia et proximum tuum sicut te ipsum.' Ideo amici Dei, sicut prius ad paganos, sic nunc vadant ad christianos, quia sicut impossibile fuit illos optinere celum, qui fidem audierunt et non seruauerunt, sic impossibile est christianis optinere celum, qui sine diuina caritate moriuntur."
Chapter 47 of 122