Caput 69
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse quendam fratrem esse deceptum sub specie virtutis, qui nichil in quadragesimis comedebat et alias indiscretas abstinencias faciebat, confidens ex hoc posse optinere celum. Quia non in bonis nostris operibus debemus confidere, que, quantumcumque magna sint, quasi nulla reputare debemus, licet necessaria sint, sed cum humilitate sperare debemus in sola misericordia Dei.
Filius loquitur: "Ego dixi in euangelio meo, quod propter duo celum optineri potest. Primum est, si homo humiliauerit se sicut paruulus. Secundum est, si homo facit violenciam sibi ipsi. Ille ergo est humilis, qui, quantumcumque profecerit et bona fecerit, reputet quasi nulla, de meritis suis nichil confidens. Ille quoque facit sibi violenciam, qui motibus carnis sue inordinatis resistens castigat se discrete, ne offendat Deum, et credit non per iusticie sue opera optinere celum sed per misericordiam Dei. Sed iste frater, qui in quadragesimis nichil comedebat et alia indiscreta ieiunia faciebat, per abstinenciam suam quasi ex iusticia optinere cupiebat celum. Que quidem opera abstinencie et iusticie magis processerunt ex superbia quam ex humilitate. Ideo iuste iudicabitur cum hiis, qui ieiunabant et decimabant et despiciebant alios.
Cui melius fuisset, si imitatus fuisset humilitatem illius peccatoris, qui nec audebat oculos leuare in celum. Nam ego ipse Deus et verus homo conuersatus cum hominibus comedi et bibi, que michi apponebantur, quamuis sine cibo potuissem substitisse, vt darem hominibus exemplum viuendi et vt homines recipiant necessaria vite sue et regracientur Deo."
Chapter 69 of 122