Caput 56
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Virgo Maria narrat, qualiter natiuitas sua fuit per portam communem et fuit inicium verorum gaudiorum, quia tunc prodiit virgula, de qua processit flos desiderabilis cunctis gentibus. In qua natiuitate demones fremuerunt, iusti letabantur et angeli gauisi sunt. Et conqueritur de mulieribus, que cum deuocione talia non attendunt.
Mater loquitur: "Quando mater mea me genuit, per portam communem exiui, quia alio modo aliquis nasci non debuit nisi specialiter filius meus, qui, sicut nature omnium est conditor, ita eciam mirabiliter et ineffabiliter nasci voluit. Quando vero ego nata fui, non latuit dyabolos sed per quandam similitudinem loquendo sic ipsi cogitabant: 'Ecce nata est virgo quedam. Quid faciemus? Nam mirabile cernitur quoddam in ea futurum. Si adhibuerimus ei omnia recia malicie nostre, confringet ea quasi stuppas. Si inuestigamus omnia interiora eius, munita est forti presidio nec inuenitur in ea macula, vbi cuspis peccati infigatur. Ideo timendum est, quod mundicia eius torquebit nos, gracia eius comminuet, quidquid in nobis est fortitudinis, constancia eius deiciet nos sub pedibus suis.'
Amici vero Dei, qui in longa expectacione erant, dicebant inspirante eis Deo: 'Cur amplius dolemus? Gaudendum pocius est nobis, quia nata est lux, qua illuminabuntur tenebre nostre et desiderium nostrum perficietur.' Angeli vero Dei gaudebant, licet eorum gaudium semper erat in visione Dei, dicentes: 'Natum est in terris desiderabile quoddam et specialis amatrix Dei. Per quod reformabitur in celis et in terris pax vera et ruine nostre restaurabuntur.' Vere, filia, dico tibi, quod natiuitas mea inicium fuit verorum gaudiorum, quia tunc prodiit virgula, de qua processit flos ille, quem reges et prophete desiderabant. Postquam vero tante etatis fui, quod aliquid intelligere potui de creatore meo, tunc indicibili amore ad eum affecta sum et desiderabam eum toto corde.
Mirabili eciam gracia conseruata fui, vt nec in tenera etate consentirem peccato, quia caritas Dei et sollicitudo parentum, educacio quoque honesta et conuersacio bonorum et feruor sciendi Deum perseuerabant mecum. Nunc autem conqueror, quod ille femine, que generantur et generant cum horrore et nascuntur cum immundicia et delectantur in ea, non attendunt mundissimam natiuitatem meam sed peiores sunt iumentis, quia viuunt sine racione. Viuunt omnino secundum carnem. Ideo transiet ab eis voluptas, recedet ab eis spiritus puritatis, fugiet ab eis gaudium eternum et inebriabit eos spiritus impuritatis, quem sequebantur."
Chapter 56 of 122