Caput 63
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dat sponse verba hic contenta et precipit illa mittere pape Clementi, scilicet quod faceret pacem inter reges Francie et Anglie et quod veniret in Italiam et annunciaret annum iubileum. Reprehendit quoque eum Christus de certis peccatis et negligenciis grauibus et de vita preterita inordinata et comminatur ei cum iusticia, nisi se correxerit.
Filius loquitur ad sponsam: "Scribe ex parte mea pape Clementi hec verba: Ego exaltaui te et ascendere te feci super omnes gradus honoris. Surge igitur ad faciendum pacem inter reges Francie et Anglie, qui sunt periculose bestie, animarum proditores. Veni deinde in Italiam et predica ibi verbum et annum salutis et dileccionis diuine! Et vide plateas stratas sanctorum meorum sanguine, et dabo tibi mercedem illam, que non finietur. Attende eciam ad tempora priora, in quibus audacter ad iram prouocasti me et silui, in quibus fecisti, que voluisti et non debuisti et ego quasi non iudicans paciens fui. Quia tempus meum nunc appropinquat et exquiram a te negligenciam et audaciam temporis tui. Et sicut per omnes gradus ascendere te feci, sic descendes spiritualiter per alios gradus, quos experieris veraciter in anima et corpore, nisi obedieris verbis meis.
Et silebit lingua tua magniloqua, et nomen tuum, quod vocasti in terris, in obliuione et obprobrio erit in conspectu meo et sanctorum meorum. Exquiram eciam a te, quam indigne (permissione tamen mea) ad omnes gradus ascendisti, quod melius ego Deus scio, quam tua negligens consciencia recordatur. Queram quoque a te, quantum in reformacione pacis regum tepuisti et quantum in aliam partem declinasti. Insuper non erit in obliuione, qualiter cupiditas et ambicio in Ecclesia tempore tuo floruit et aucta est, et quod multa reformare et emendare potuisti sed tu, amator carnis, noluisti. Surge igitur, antequam nouissima hora tua appropinquans veniat, et negligencias priorum temporum penultimo tempore zelando extingue! Si autem dubitas, cuius spiritus verba ista sint, ecce regnum et persona nota sunt, in quibus stupor et mirabilia facta sunt.
Iusticia enim et misericordia, de quibus loquor, appropinquant vbique terrarum, consciencia quoque tua racionabile dicit esse illud, quod moneo, et caritatiuum esse, quod suadeo. Et nisi paciencia mea seruasset te, iam profundius vltra alios predecessores tuos descendisses. Ergo inquire in libro consciencie tue et vide, si veritatem loquor!"
Chapter 63 of 122