Skip to the text

Caput 46

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Oranti sponse ad Virginem, quod impetraret ei perfectam dileccionem ad Deum, respondit Virgo, quod ad hoc optinendum sequatur sex verba euangelii hic contenta. Et declarat ei pulchre illud verbum: "Vade et vende omnia, qui habes, et da pauperibus", et illud: "Nolite sollicitari de crastino". Et dicit, quod laborans in oracione et leccione deutoe licite potest mendicare pro necessariis vite.

Loquebatur sponsa ad Virginem dicens: "O quam dulcis est Dominus Deus! Omnis enim, qui habet eum dulcissimum, nullum habebit dolorem, in quo non senciet consolacionem. Et ideo, o mater Dei benignissima, rogo te, vt sic extrahas a corde meo dileccionem omnium rerum temporalium, quatenus filius tuus sit michi super omnia carissimus vsque ad mortem." Respondit mater: "Quia filium meum desideras habere in tuum carissimum, sequere verba eius, que ipse personaliter loquebatur in euangelio, que ad hoc trahunt, vt ipse pre omnibus diligatur. Et ideo sex verba euangelica reduco tibi ad memoriam. Primum est, quod dixit diuiti: 'Vade et vende, que habes, et da pauperibus et sequere me!' Secundum est: 'Nolite sollicitari de crastino!'

Tercium est: 'Videte, quomodo passeres pascuntur; quanto magis Pater celestis pascet homines!' Quartum est: 'Reddite, que sunt Cesaris, Cesari et, que sunt Dei, Deo!' Quintum est: 'Primum querite regnum Dei!' Sextum est: 'Omnes, qui esuritis, venite ad me, et ego reficiam vos.' Ille quippe videtur omnia vendere, qui non plus appetit habere quam vnius corporis moderatam substanciam et omnia alia distribuit pauperibus ad honorem Dei et non pro honore mundi ea intencione, vt optineat amiciciam Dei, sicut apparet in beato Gregorio et aliis multis regibus et principibus. Qui tantum dilecti sunt a Deo, quamuis habuerunt diuicias et aliis dederunt, sicut illi, qui omnia simul reliquerunt Deo, postea ab aliis mendicantes.

Nam illi, qui habuerunt diuicias mundi solummodo ad honorem Dei, libenter eis caruissent, si voluntas Dei fuisset; isti vero alii assumpserunt paupertatem, quam desiderabant, ad honorem Dei. Ideo omnis homo, qui de iuste acquisitis bonis habet possessiones vel eciam pensiones, ei permittitur recipere fructus ad sustentacionem sui et familiarium suorum ad honorem Dei. Quidquid autem superfuerit, tribuat indigentibus amicis Dei. Secundo noli sollicitari de crastino. Nam eciam si nichil habueris nisi corpus nudum, spera in Deo, et ipse, qui pascit passeres, eciam sustentabit te, quam redemit sanguine suo." Cui ego respondi: "O domina carissima, que es pulchra, diues et virtuosa, ideo autem pulchra, quia numquam peccasti, ideo diues, quia amica Dei carissima, ideo virtuosa, quia perfectissima omnibus bonis operibus. Itaque, domina mea, audi me, que sum plena peccatis et in virtutibus pauper.

Nos hodie habemus victum et necessaria nostra, cras autem indigemus et omnino deficimus. Quomodo ergo possumus esse sine sollicitudine, quando nichil habemus? Nam licet anima consolacionem habet a Deo, asinus tamen, qui corpus est, appetit victum suum." Respondit Virgo: "Si habetis aliqua superflua et quibus carere potestis, vendite ea vel impignorate et sic viuatis sine sollicitudine." Respondi ego: "Vestes habemus, quibus vtimur nocte et die, vasaque pauca pro mensa nostra. Sacerdos vero habet libros suos et pro missa habemus calicem et ornamenta." Respondit Virgo: "Sacerdos non debet esse sine libris nec vos sine missa, sed nec missa dici debet nisi in ornamentis mundis. Corpus quoque vestrum non debet esse nudum sed vestitum propter verecundiam et ad vitandum frigus. Ideo talibus omnibus indigetis."

Respondi ego: "Numquid mutuatam pecuniam accipere debeo in fide mea ad aliquod tempus certum?" Respondit mater: "Si certa es, quod prefixo tempore soluere poteris, mutuum recipe; sin autem, dimitte. Melius enim est tibi vno die carere cibo quam fidem tuam exponere pro incerto." Et ego: "Numquid vmquam laborare debeo propter victum lucrandum?" Respondit mater: "Quid agis modo et cottidie?" Et ego respondi: "Addisco gramaticam et oro et scribo." Dixit autem tunc mater: "Non decet tales labores dimittere propter laborem corporalem." Et ego: "Quid ergo habebimus pro crastino victu?" Respondit mater: "Petite in nomine Ihesu Christi, si aliud non habetis."

Chapter 46 of 122