Caput 57
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Virgo Maria loquebatur in die purificacionis sponse dicens, quod ipsa non indigebat purificacione, quia sine macula et munda erat. Verumptamen, vt adimplerentur prophecie, voluit in lege et secundum legem viuere et nichil singulare in se ostendere sed humiliter conuersari. Dicit eciam, quod gladius, quem dixit Symeon, sex doloribus in vita eius animam pertransibat.
Mater loquitur ad sponsam Filii dicens: "Filia mea, scias, quod ego non indigebam purificacione sicut alie femine, quia filius meus, qui natus est ex me, ipse mundauit me. Nec ego aliquam quantumcumque minimam maculam contraxi, que filium mundissimum sine aliqua immundicia generaui. Verumptamen, vt lex impleretur et prophecie, secundum legem in lege volui viuere. Nec secundum parentes seculi viuebam sed cum humilibus humiliter conuersabar. Nec aliquid singulare in me preferri volui sed totum, quod erat humilitatis, diligebam. Tali eciam die sicut hodie dolor meus augmentatus fuit. Nam licet sciebam filium meum ex inspiracione diuina passurum, tamen ex verbis Symeonis, quibus dixit gladium pertransiturum animam meam et filium meum positurum in signum, cui contradiceretur, grauius perforabat cor meum dolor iste, qui, vsque dum assumpta fui corpore et anima in celum, numquam defuit a corde meo, licet ex consolacione Spiritus Dei temperabatur.
Scire eciam te volo, quod ab isto die dolor meus sextuplex fuit. Primo fuit in cogitacione mea. Nam quociens aspiciebam filium meum, quociens inuoluebam eum pannis, quociens videbam eius manus et pedes, tociens animus meus quasi nouo dolore absortus est, quia cogitabam, quomodo crucifigeretur. Secundo fuit dolor in auditu meo. Nam quociens audiui obpropbria filii mei et mendacia et insidias ei positas, tociens animus meus motus est dolore ita, quod vix se tenere poterat, sed virtute Dei dolor meus modum et honestatem habuit, ne impaciencia et leuitas in me notaretur. Tercio fuit dolor meus in visu meo. Nam quando vidi filium meum ligari et flagellari et in ligno suspendi, corrui quasi exanimis sed reassumpto spiritu steti dolens et sic pacienter sufferens, vt nec inimici nec alii in me aliud reperirent nisi grauitatem.
Quarto fuit dolor meus in tactu. Ego enim cum aliis deposui filium meum de cruce et inuolui eum et posui in tumulum, et sic tunc augebatur dolor meus, vt vix manus et pedes mei haberent robur ad subsistendum. O quam libenter tunc fuissem sepulta cum filio meo! Quinto paciebar ex vehementi desiderio perueniendi ad filium meum, postquam ipse ascendit in celum, quia longa mora, quam habui in mundo post ascensionem eius, dolorem meum augmentabat. Sexto paciebar dolorem ex tribulacione apostolorum et amicorum Dei, quorum dolor erat dolor meus, timens semper et dolens; timens, ne succumberent temptacionibus et tribulacionibus, dolens, quia verba filii mei vbique habebant contradiccionem. Sed licet gracia Dei semper perseuerabat mecum et voluntas mea erat secundum velle Dei, attamen dolor meus continuus erat permixtus consolacione, donec assumpta fui corpore et anima in celum ad filium meum.
Propterea, filia, non discedat dolor iste ab anima tua, quia nisi essent tribulaciones, paucissimi ad celestia peruenirent."
Chapter 57 of 122