Caput 54
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit, quod mundus iste erat ante aduentum suum quasi solitudo, in qua erat puteus turbidus, idest amor mundi, ad quem vie septem peccatorum ducebant gentiles et Iudeos quasi cecos. Sed ipse assumpta humanitate illustrauit mundum ostendens vias ad celum. Que quia iam dissipate sunt, ideo ipse mittit nunc ista verba sua huius libri in mundo, que qui receperint et opere seruauerint, saluabuntur.
Maria loquitur ad Filium: "Benedictus sis tu, fili mi! Tu es principium sine principio temporis et potencia, sine qua nullus est potens. Rogo te, fili, perfice potenter, quod sapienter inchoasti!" Respondit Filius: "Tu es quasi potus dulcis sicienti et quasi fons irrigans arida, quia per te omnibus gracia fluit. Ideo faciam, quod rogas." Iterum loquitur Filius: "Mundus iste ante incarnacionem meam erat quasi quedam solitudo, in qua puteus erat turbidus et immundus. De quo omnes bibentes siciebant amplius et lippientes oculos grauius infirmabantur. Iuxta hunc autem puteum stabant duo viri, quorum alter clamans dicebat: 'Bibite secure, quia medicus venit auferens omnem languorem.' Alter vero dicebat: 'Bibite gaudenter! Vanum est incerta desiderare.' Ad hunc quoque puteum septem ducebant vie, et ideo omnes puteum cupiebant.
Mundus itaque iste bene similatur solitudini, vbi sunt bestie et arbores infructuose et aque immunde, quia homo ad similitudinem bestie auidus erat ad effundendum sanguinem proximi sui, infructuosus in operibus iusticie et immundus per incontinenciam et cupiditatem. In hac itaque solitudine querebatur ab hominibus puteus turbidus, scilicet amor mundi et honor eius, qui est altus in superbia, turbidus in sollicitudine et cura carnis. Et per septem mortalia peccata quasi per septem vias aditus eius habebatur. Duo vero viri stantes iuxta puteum significant magistros gentilium et Iudeorum. Doctores enim Iudeorum superbiebant de lege, quam habebant et non seruabant. Et quia cupidissimi erant, ideo populum verbis et exemplis incitabant ad querenda temporalia dicentes: 'Viuite secure, quia Messyas veniet et restituet omnia.' Doctores vero gentilium dicebant: 'Vtimini creatis, que videtis, quia ideo mundus creatus est, vt gaudeamus.'
Cumque homo sic cecus staret, vt nec Deum attenderet nec cogitaret futura, tunc ego cum Patre et Spiritu Sancto vnus Deus veni in mundum, et assumpta humanitate predicans aperte dixi: 'Quod Deus promisit et Moyses scripsit, impletum est. Diligite ergo celestia, quia mundialia transeunt et eterna vobis dabo.' Ostendi quoque septemplicem viam, per quam homo a vanitate sua auerteretur. Nam ostendi paupertatem et obedienciam, docui ieiunia et oraciones, fugiebam homines aliquando et stabam solus orans et sumpsi obprobria; elegi labores et dolores, sustinui penas et contemptibilem mortem. Hanc enim viam per memetipsum ostendi, per quam amici mei longo tempore incedebant. Sed nunc dissipata est via. Dormitant custodes, transeuntes delectantur vanis et nouis. Ideo consurgam et non tacebo.
Auferam vocem gaudii et locabo vineam meam aliis, qui facient fructum tempore suo. Verumptamen iuxta commune prouerbium inter inimicos inueniuntur amici; ideo mittam amicis meis verba dulciora dactilo, suauiora melle, preciosiora auro. Que qui receperint et tenuerint, habebunt thesaurum illum, qui in eternum feliciter est et non deficit sed augetur in vita sempiterna."
Chapter 54 of 122