Caput 70
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus ostendit sponse horribilem sentenciam dampnacionis anime vnius cardinalis defuncti, quia inique et in deliciis vixerat. Et comminatur prelatis et clero cum districta iusticia terribiliter, qui deuorantes consumunt indebite bona ecclesiastica fidelium benefactorum. Promittit tamen ipsis benefactoribus in gloria eterna remuneracionem optimam.
Videbatur quasi persona vnius cardinalis defuncti sedere in vna trabe lignea. Cui per Ethiopes nigros quatuor camere preparabantur, per quas animam supradicti oportebat transire. In prima autem camera erant vestes diuersorum generum, quas anima in vita dilexerat. In secunda erant vasa aurea et argentea et alia genera diuersorum vtensilium, in quibus anima delectabatur in vita. In tercia camera erant cibaria et odoramenta diuersa, quibus anima cum corpore reficiebatur. In quarta camera erant equi et animalia, quibus anima, quando erat cum corpore, promouebatur. Cum igitur anima transiret per cameram primam, scilicet vestium, intollerabili frigore constringebatur et onere horribili deprimebatur, et clamans flebiliter dixit:
"Ve michi, quia dilexi magis pulchrum quam vtile. Dilexi enim exaltari et laudari. Ideo dignum est, vt deprimar sub scabellis dyabolorum." Transiens vero per secundam cameram sensit torrentem piceum et flammam diffundentem vndique, et tunc clamauit anima: "Ve", inquit, "michi, ve eternum, quia bibi et rebibi, quesiui fulgencia et terrea et ideo torrente voluptatis dyabolice digna sum inebriari." Cumque anima pertransisset per terciam cameram, sensit fetorem pessimum et ignitos serpentes, et tunc clamauit horribiliter dicens: "O o, dilexi ancillam et spreui dominam! Dilexi suauia, ideo digna sum gustare hec amara." Transiens autem per quartam cameram audiuit sonum terribilem quasi tonitrui, et clamauit miserabiliter pre timore: "O, quam digna est remuneracio mea!"
Post hec autem iterum audiebatur vna vox dicens: "Quid cogitat homo in terra? An quod filius Dei mencietur, qui dixit, quod homo de minimo quadrante reddet racionem in iudicio? Ymmo dico, quod plus est, quod eciam de quolibet momento et denario et de cibo et potu et de singulis cogitacionibus et locucionibus reddet homo racionem, nisi abluantur contricione et penitencia. Aut numquid non credit clerus et cardinales et episcopi, quod de elemosinis meis, quas ipsi non cum timore et deuocione comedunt sed deuorant sine fructu, non exigo racionem? Aut numquid credunt, quod anime, quarum erant illa bona, de quibus ipsi superbiunt, non petunt in conspectu meo vindictam? Vere, filia, iudicabo et diligenter scrutabor, qua racione leuant oblaciones meas, et homines et angeli iudicabunt eos.
Nam ego et amici mei dotauimus Ecclesiam meam, vt clerici quiecius seruirent michi. Sed nunc nec clerici viuunt vt amici, nec orant, vt audiantur. Ideo ego animabus illorum, quorum bona illa fuerunt, ex mensa gracie mee et passionis prouidebo et miserebor."
Chapter 70 of 122