Caput 51
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Vtilis doctrina spiritualis, qualiter respondeat homo contra tres hostes anime, scilicet contra dyabolum, qui temptat de superbia et cupiditate etc., et contra amicos et domesticos, qui suadent, quod homo non sit nimis iustus et humilis etc., et contra emulos, qui cupiunt homini pudorem et dampnum et vitam breuem.
Ille homo, quem tu nosti, habet tres inimicos. Primus est prope eum, vbicumque est, siue dormit, siue vigilat, et ipsum non videt. Secundus est familiaris sibi et prope eum, quando vigilat, sed istum non audit. Tercius enim non est ei familiaris nec ipsum cognoscit, et iste eum odit. Primus hostis est dyabolus, qui temptat eum de superbia et cupiditate et multis aliis modis. Ideo contra istum hostem habeatur flagellum corrigendo taliter: 'O dyabole, tu nichil boni dedisti nec creasti. Cur ad velle tuum superbiam? Tu quoque me queris perdere, et Christus vocat me ad vitam. Ideo dignum est fugere voluntatem tuam et sequi voluntatem Dei et precepta eius.' Igitur, quicumque cum tali intencione vigilat vel dormit, ipse mouet flagellum contra dyabolum, quo ipse turbatus effugatur.
Secundus hostis sunt familiares amici sui et seruitores sui, qui dicunt ei: 'Incurres dampna, si multum iustus fueris. Poteris quandoque facere commodum proprium et dissimulare multa. Si vero nimium fueris humilis, despicieris. Ideo posside diuicias et fac nos diuites tecum, appete honores mundi et consolabimur tecum.' Iste hostis facit se audire cottidie et ideo contra istum hostem edificandus est murus spissus, vt non audiatur. Murus autem iste est voluntas bona, scilicet quod magis velit habere paupertatem propter iusticiam quam diuicias cum iniusticia, et magis pudorem pro humilitate quam honorem propter superbiam. Respondeatque sic hosti consulenti: 'Si', inquit, 'facio aliquid contra Deum, rogo, incauta et premone me, quia tunc pocius gaudeo de verbis tuis quam contristor.'
Talis igitur murus sit inter ipsum et hostes eius, vt verba eorum sint quasi ventus, qui flat super murum sed non attingat cor, vt moueatur a caritate Dei. Tercius hostis est ille, quem non cognoscit. Hii sunt, qui cupiunt sibi pudorem et dampnum et vitam breuem ad hoc, vt ipsi optineant honores mundique prosperitatem. Ideo contra istum hostem habeat fortem funem, idest caritatem ad Deum et proximum, qua libenter pati desideret ea, que Deus vult eum pati, neminem volens dampnificare. Et tunc obprobrium, quod ei hostes intentant, vertetur ei ad honorem, dampnum ad vtilitatem, vita breuis ad longitudinem vite, hostisque per talia sic ligatur, quod nocere non valebit."
Chapter 51 of 122