Caput 55
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Mater Dei dicit, quod bene potest vocari aurea hora illa, in qua ipsa a parentibus concepta fuit. Qui plus hoc fecerunt ex obediencia diuina quam voluntate propria, et plus operata est ibi caritas diuina quam voluptas carnis. Sed voluit Deus, quod concepcionis modus non statim omnibus notus esset, donec veritas claresceret tempore preordinato.
Mater loquitur: "Quando pater meus et mater mea matrimonialiter conuenerunt, plus fecit hoc obediencia quam voluntas, et plus operata est ibi caritas diuina quam voluptas carnis. Nam hora, in qua ego concepta fui, bene potest vocari aurea hora et preciosa, quia alii coniuges conueniunt ex voluptate carnali, mei vero parentes conuenerunt ex obediencia et precepto Dei; bene ergo aurea hora fuit concepcio mea. Nam tunc incepit principium salutis omnium, et tenebre quasi festinabant in lucem. Deus namque singulare quoddam et a seculo absconditum facere voluit in opere suo, quemadmodum fecit in virga arida florescente. Sed scito, quod concepcio mea non omnibus nota fuit, quia voluit Deus, quod, sicut ante legem scriptam precessit lex naturalis et eleccio voluntaria boni et mali et postea veniret lex scripta, que cohiberet omnes inordinatos motus, sic placuit Deo, quod amici sui pie dubitarent de concepcione mea et quilibet ostenderet zelum suum, donec veritas claresceret in tempore preordinato."
Chapter 55 of 122