Caput 67
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse, quod mundus iste est similis naui habenti tres partes, scilicet proram, medium et puppim. Sic mundus iste concludetur tribus etatibus hic contentis, et in fine tercie etatis, in qua iam sumus, nascetur de maledictis femina et homine ille horribilis Antichristus.
Filius loquitur: "Mundus iste est quasi nauis. Qui sollicitudinibus plenus est et procellis temptacionum agitatur nec aliquando dimittit hominem securum, antequam homo peruenerit ad portum quietis. Sicut autem nauis habet tres partes, scilicet proram, medium et puppim, sic tres etates tibi describo esse in mundo. Prima erat ab Adam vsque ad incarnacionem meam. Hec significatur in prora, que alta erat et mirabilis et fortis: alta in patriarcharum pietate, mirabilis in prophetarum sciencia, fortis in legis obseruacione. Sed hec pars tunc paulatim descendere cepit, quando populus Iudaicus contemptis mandatis meis miscuit se sceleribus et impietatibus. Propterea abiectus est ab honore et possessione.
Media vero pars nauis, idest mundi, tunc apparere cepit, quando ego ipse, filius Dei viui, incarnari volui. Quia sicut media pars nauis depressior et humilior est parte reliqua, sic in aduentu meo humilitas predicari cepit et omnis honestas, et multi longo tempore ea sunt secuti. Nunc autem, quia impietas et superbia inualescit et passio mea quasi oblita et neglecta est, ideo tercia pars incipit ascendere, que durabit vsque ad iudicium. Et in hac etate misi per te verba oris mei mundo, que quicumque audierint et secuti fuerint, felices erunt. Sicut enim Iohannes dicit in euangelio non suo sed meo: 'Beati', inquit, 'qui non viderunt et crediderunt', sic dico nunc: 'Beati vtique erunt eterna beatitudine, qui hec verba audierint et sequentur.'
In fine vero etatis huius nascetur Antichristus. Sicut enim de coniugio spirituali nascuntur filii Dei, sic Antichristus nascetur de maledicta femina simulante se sapere spiritualia et de maledicto homine. De quorum seminibus permissione mea dyabolus formabit opus suum. Sed tempus istius Antichristi non erit, sicut frater ille, cuius libros vidisti, descripsit, sed in tempore michi cognito, quando iniquitas vltra modum habundauerit et impietas excreuerit in immensum. Ideo scito, quod, priusquam Antichristus venerit, gentibus aliquibus aperietur porta fidei. Deinde christianis diligentibus hereses et iniquis conculcantibus clerum et iusticiam signum est euidens, quod cito veniet Antichristus."
Chapter 67 of 122