Caput 48
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus comparat se medico confectori potus salubris et dulcissimi. Qui potum diuine dulcedinis paratus est omnibus dare, qui eum desiderant cum caritate. Quem potum illi, qui sani sunt spiritu, gustant et delectantur; qui autem spiritualiter infirmi sunt, non delectantur gustare Spiritum Dei.
Christus loquitur sponse: "Ego sum quasi bonus confector medicus, ad quem currunt omnes, qui eum amant, quia sciunt, quod potus eius est dulcis. Qui vero bibunt de dulcedine potus eius cogitantes eum esse salubrem, continue visitant domum confectoris; hii vero, qui senciunt de potu puncturas, fugiunt eum. Sic est et de potu spirituali, qui est Spiritus Sanctus. Ipse quippe Spiritus Dei dulcis est ad gustandum, venitque ad robur omnium membrorum et decurrit per cor, vt hylarescat contra temptaciones. Ego Deus sum ille medicus confector, qui paratus sum dare potum meum omnibus, qui eum desiderant cum caritate. Ille autem sanus est et aptus ad recipiendum potum meum, qui non habet voluntatem manendi in peccato sed gustato potu meo continue delectatur bibere eum. Qui autem voluntatem habet morandi in peccato, non delectatur habere Spiritum Dei."
Chapter 48 of 122