Caput 68
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Dubitante sponsa de quodam monacho, an illuderetur, quia dicebat se videre visiones celestes, respondit Christus dicens, quod ille illuditur a demone sub specie angeli lucis. Quod probat Christus per libros illius continentes ambicionem et propriam laudem. Et precipit Christus, quod moneatur, vt se corrigat; alioquin cito et male morietur, quod prochdolor postea sic euenit.
Filius loquitur ad sponsam: "Dico tibi de illo monacho, de quo tu dubitas. Scias enim, quod impaciencia fecit eum relinquere suum monasterium primum et mendaciter intrauit secumdum. Et quia excommunicatus venit in ciuitatem meam Iherusalem, ideo illudi et decipi meruit, quia erubuit esse monachus humilis et stare in vocacione, ad quam fuit vocatus. Audi igitur libros, quos habet, et inuenies in eis ambicionem et propriam laudem. Nam legisti in libris suis, quod Petrus et Paulus dixerunt eum dignum summo sacerdocio et quod fieret simul papa et imperator et quod, quando fuit necessitatus, inuenit ad caput suum quosdam deniaros aureos et quandam monetam incognitam, et quod Michael archangelus apparuit ei in corpore cuiusdam mercatoris et quomodo ipse congregauerat omnes precedencium prophecias.
Ideo scito, quod omnia ista sunt a dyabolo, qui illudit eum. Propterea dic ei, quod nec papa nec cesar fiet, ymmo, nisi cito redierit ad monasterium suum et steterit sicut monachus humilis, morietur infra breuissimum tempus sicut apostata, indignus communione sanctorum et consorcio monachorum."
Chapter 68 of 122