Skip to the text

Caput 62

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Regina celi narrat sponse, qualiter angelus annunciauit ei tempus, quo ipsa debebat migrare de hoc seculo et corporaliter ascendere in celum. Dicit eciam Virgo modum migracionis sue et meditacionem, in qua eius anima cogitabat tempore obitus sui, et aliqua magnalia, que contingebant tunc et quando assumpta fuit corporaliter ad celestia.

Mater loquitur: "Cum quadam die elapsis aliquibus annis post ascensionem filii mei multum anxiarer ex desiderio perueniendi ad eundem filium meum, vidi angelum fulgentem, sicut antea videram, qui dixit michi: 'Filius tuus, qui est Deus et Dominus noster, misit me nunciare tibi, quod tempus iam est, quo corporaliter venias ad eum ad recipiendum coronam tibi preparatam.' Cui ego respondi: 'Numquid nosti diem et horam, qua migratura sum ex hoc mundo?' Et respondit angelus: 'Venient', inquit, 'amici filii tui, qui sepelient corpus tuum.' Quo dicto disparuit angelus et ego paraui me ad exitum circuiens omnia loca more meo, in quibus filius meus passus fuerat. Cumque quadam die animus meus suspensus esset in admiracione diuine caritatis, tunc anima mea in ipsa contemplacione repleta fuit tanta exultacione, quod vix se capere poterat, et in ipsa consideracione anima mea a corpore fuit soluta.

Sed que et quam magnifica tunc vidit anima mea et quali honore eam honorauit Pater et Filius et Spiritus Sanctus et a quali multitudine angelorum eleuata fuit, nec tu capere posses nec ego tibi dicere volo, antequam anima et corpus tuum separabuntur, licet aliqua de hiis omnibus ostendi tibi in illa oracione cottidiana, quam tibi filius meus inspirauit. Hii vero, qui tunc mecum erant in domo, quando tradidi spiritum, bene nouerunt ex insolito lumine, qualia diuina tunc mecum agebantur. Post hec autem amici filii mei diuinitus missi sepelierunt corpus meum in valle Iosaphat. Cum quibus fuerunt angeli infiniti quasi athomi solis; maligni vero spiritus non audebant appropinquare. Quindecim vero diebus corpus meum iacuit sepultum in terra. Deinde cum multitudine angelorum fuit assumptum in celum. Et hoc tempus non sine maximo misterio est, quia in septima hora erit resurreccio corporum et in octaua complebitur beatitudo animarum et corporum.

Prima quippe hora fuit ab origine mundi vsque ad tempus illud, quod per Moysen dabatur lex; secunda a Moyse vsque ad incarnacionem filii mei; tercia, quando filius meus baptismum instituit et austeritatem legis mitigauit; quarta, quando ipse predicabat verbo et exemplo confirmabat; quinta, quando filius meus pati voluit et mori et quando surrexit a morte et resurreccionem suam certis argumentis approbabat; sexta, quando ascendit in celum et misit Spiritum Sanctum; septima, quando veniet ad iudicium et omnes cum corporibus suis surgent ad iudicium; octaua, quando complebuntur omnia, que promissa et prophetata sunt; et tunc erit beatitudo perfecta, tunc videbitur Deus in gloria sua et sancti fulgebunt sicut sol, et non erit amplius dolor."

Chapter 62 of 122