Caput 64
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus comminatur grauiter hic quibusdam, qui oblitis suis peccatis preteritis et via Dei viuebant in securitate iocunde. Dicit tamen, quod, si se emendauerint, inuenient in eo misericordiam.
Filius loquitur: "Non attendas ad ribaldos istos corizantes, quia veniam eis statim non sicut amicus, sed sicut qui vlcionem capiam ex eis. Ve eis, quia tempore pacis sue noluerunt querere eternum bonum! Dico tibi, quod surrexerunt homines generacionis illius de radice amaritudinis et congregauerunt fructus vanitatis et cupiditatis sue. Ideo nunc descendent, et consurget eis paupertas et captiuitas et pudor et humiliacio et dolor. Verumptamen qui se humiliauerint, inuenient graciam in oculis meis."
Chapter 64 of 122