Caput 75
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus precipit per sponsam cuidam deuoto magistro in theologia, quod predicet feruenter oportune et importune, quod anime purgate vident faciem Dei. Dicit eciam, quod, qui semper vellent viuere et semper peccare, eternaliter in inferno cruciabuntur.
Magistro Mathia de Suecia, qui composuit istius libri prologum, predicante vnus armigerorum quasi furiosus clamauit: "Si", inquit, "anima mea non venerit in celum, vadat sicut bestia comedendo terram et arborum cortices. Longa enim mora est vsque ad iudicium. Nam ante illud iudicium nulla anima videbit gloriam Dei." Quod audiens sponsa, que presens erat, ingemuit dicens: "O Domine, rex glorie, scio, quod misericors es et multum paciens. Omnes enim, qui tacent veritatem et dissimulant iusticiam, laudantur in mundo. Qui vero zelum tuum habent et ostendunt, despiciuntur. Ideo, Domine, da isti magistro constanciam et feruorem loquendi!" Tunc sponsa in excessu mentis vidit celum apertum et infernum ardentem, et audiuit vocem dicentem sibi: "Vide", inquit, "celum, vide animas, quali gloria vestite sunt!
Dic ergo isti magistro tuo: 'Hec dicit non alius nisi Deus tuus, creator et redemptor tuus. Predica secure! Predica constanter! Predica oportune et importune! Predica, quod anime beate et purgate vident faciem Dei! Predica feruenter, quia merces erit tibi sicut filii audientis vocem patris sui! Si dubitas, quis sum ego, qui loquor, scias, quod ego sum ille, qui abstuli a te temptaciones tuas.'" Hiis autem auditis vidit iterum infernum. Ex cuius pauore conterrita audiuit vocem dicentem: "Ne timeas spiritus, quos vides. Horum enim manus, idest potestates, ligate sunt et non possunt sine me plus quam stramen ante pedes tuos. Quid ergo cogitant homines presumentes de se, quod ego non capiam vlcionem ex eis, qui eciam demonia subicio voluntati mee?" Respondit sponsa: "O Domine, ne indigneris, si loquor.
Numquid tu, qui misericordissimus es, perpetuo punies illum, qui perpetuo peccare non potest? Hec enim homines non credunt conuenire deitati tue, qui iudicio misericordiam superexaltas, nec homines perpetuo puniunt aliquos in se delinquentes." Respondit Spiritus: "Ego sum ipsa veritas et iusticia, qui do vnicuique secundum opera sua, qui corda inspicio et voluntates. Et sicut celum distat a terra, sic vie mee et iudicia mea longe sunt a consiliis et intellectibus mundanorum. Ergo, quia homo non corrigit malum suum, cum viuit et potest, quid mirum, si puniatur, vbi nichil potest? Aut quomodo in eternitate mea purissima manere debent hii, qui in eternum semper viuere volunt et semper peccare? Et ideo, qui corrigit peccatum suum, cum potest, manere debet mecum in eternum, quia ego eternaliter possum omnia et eternaliter viuo."
Hic homo vxoratus fuit. Qui publice concubinam tenens in domo sua surrexit a mensa in anxietate cordis ex ammonicione sibi facta; videntibus multis interfecit concubinam. Qui post in quarto die in obduracione cordis mortuus est sine sacramentis et sepultus in ecclesia fratrum. De cuius sepulchro pluribus fratribus audientibus et in pluribus noctibus vox audita est: "Ve, ve, ardeo, ardeo!" Quod cum relatum fuisset ad vxorem eius, ipsa presente aperitur sepulchrum eius. In quo corpus sepultum non inuenitur preter modicum de panniculis et de calceis. Cooperto iterum sepulchro vox illa vlterius non est audita.
Chapter 75 of 122