Skip to the text

Caput 76

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus corrigit sponsam per incendium rerum suarum et dicit, quod, qui non corrigit domesticos suos virtuose, incurrit Dei iudicium. Et punit horribiliter quendam, qui omnia putabat euenire a fortuna et casu, et quia capiebat pisces per incantacionem.

Hospitante sponsa in quadam villa accidit, quod comburebantur vestes et iocalia sua et familiarium. Cui oranti Christus loquebatur dicens: "Scribitur, quod princeps cocorum combussit templum Iherusalem. Quis est iste princeps nisi illi, qui deliciosa carnis plus querunt quam amaritudinem passionis mee? Sic tu queris et tolleras in familia tua pulchras facies et pulchras vestes, et mores eorum non reprehendis, ne videaris eis grauis. Ideo modo accidit dampnum, quod cernis, vt intelligas non sufficere ad perfeccionem se ipsum corrigere, ymmo eciam alios et maxime familiares ad similia et vitam honestam prouocare. Quod enim corrigere potes et dimittis propter bonum temporale et fauorem tuum, hoc tibi imputabitur in iudicium et peccatum.

Insuper scito, quod inhabitator domus huius duplici vicio laborat, scilicet infidelitate, quia credit omnia fato regi, idest casu et fortuna; secundo vtitur incantacionibus et quibusdam verbis dyabolicis, vt capiat multitudinem piscium de stagno. Et ideo, quia de familia tua est, ammone eum verbis, vt resipiscat et emendet se. Alioquin videbis oculis, quod dyabolus, cui seruit, in eum preualebit." Qui audiens ammonicionem sponse Christi et renuens subito in lecto collo reflexo ad dorsum mortuus est inuentus.

Chapter 76 of 122