Caput 77
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus reprehendit quendam religiosum disputantem de gentilium saluacione et dicit, quod illi, qui bene viuendo laborauerunt, vt vocarentur ad vineam celestis glorie, et non potuerunt effici christiani, post mortem recipient consolacionem a Deo, licet non intrabunt in gloriam.
Filius loquitur ad sponsam dicens: "Quid dixit tibi ille frater loquax?" Respondit illa: "Quod gentiles, qui non vocati fuerunt ad vineam, nullo modo habebunt fructum de vinea." Respondit Dominus: "Dic illi: 'Veniet tempus, quo fiet vnum ouile et vnus pastor, vna fides et vna clara cognicio Dei, et tunc multi, qui vocati fuerunt ad vineam, reprobabuntur. Qui vero non vocati fuerunt et tamen iuxta possibilitatem suam laborauerunt, vt vocarentur, percipient quidem a Deo in suppliciis aliquam misericordiam et graciam releuaminis, quamuis ipsam vineam non intrabunt.' Item dic illi: 'Melius est tibi ad salutem cum deuota simplicitate orando legere Pater noster quam de tam subtilibus propter vanum mundi nomen sophistice disputare.
Ideo cogita, qualis intrasti religionem, et scias, quod cicius alibi panem mendicabis. Verumptamen, si tu voluntatem tuam mutabis, Deus mitigabit sentenciam suam.'"
Chapter 77 of 122