Caput 78
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Expellebatur per verba hic contenta reuelata sponse a quadam domo vnus dyabolus, qui dabat responsa et predicebat aliqua futura habitantibus ibi ydolatrantibus. Quibus statim virtute Dei et verborum conuersis demon confusus cum clamore recessit.
Cum sponsa hospitaretur in quadam domo vna nocte, vbi dyabolus aperte loquebatur et dabat responsa et predicebat multa, igitur ipsa presente siluit spiritus ille immundus. Et tunc ipsa in oracione audiuit vocem dicentem sibi, neminem tamen videns: "In isto", inquit, "loco facta sunt aliqua mala ab inhabitantibus prioribus et ab hiis, qui nunc habitant hic. Nam colunt penates et non frequentant ecclesias nisi propter pudorem hominum nec audiunt aliquando verba Dei. Ideo dyabolus in hoc loco dominatur. Propterea confessor tuus congregatis omnibus inhabitantibus in domo ista et vicinis dicat eis ista verba: 'Deus vnus est et trinus. Per quem omnia facta sunt et sine ipso nichil fieri potest. Dyabolus autem creatura ipsius est, qui stramen vnum ante pedes vestros mouere non potest nisi ipso Deo permittente.
Sed quando plus queritis et diligitis creaturam et mundum quam Deum et queritis ditari contra Deum, tunc dyabolus incipit possidere animas vestras, faciens vos permittente iusticia Dei in temporalibus prosperari. Ideo credite in Deum et dimittite serpentes, quibus propinatis lac, et ne faciatis primicias penatibus de pecoribus vel porcis vestris nec de panibus aut vino nec de aliis rebus. Nec dicatis, quod fortuna facit ista vel illa, sed quia Deus sic permisit. Nec dicatis, quod in altari nichil aliud immolatur nisi vna tortella panis, sed firmiter credite, quod ibi est vere corpus Dei crucifixum in cruce, et credite vere sacramentis baptismi, confirmacionis et vnccionis, et tunc fugiet dyabolus a vobis.'"
Igitur omnibus clamantibus "credimus et promittimus emendacionem" statim de fornace, vbi dyabolus dabat responsa, audita est vox dicens: "Ecce, hic amplius non habeo locum", et sic recessit confusus, nec postea ibi vox et tribulacio dyaboli est audita.
Chapter 78 of 122