Skip to the text

Caput 79

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quidam mortuus fuit per iusticiam, quia ad sacerdocium non ordinatus celebrabat. De quo Christus dicit, quod propter illam penam et contricionem, quam habuit, non dampnatur in anima. Misse tamen et alia sacramenta, que contulit, profuerunt fidelibus recipientibus propter fidem, quam habuerunt.

Quidam non ordinatus ad sacerdocium celebrabat missas. Qui presentatus iudici adiudicatus est igni. Pro quo oranti sponse Christus loquebatur dicens: "Vide misericordiam meam! Hic homo, si dimissus fuisset impunitus, numquam optinuisset gloriam. Nunc autem optinuit contricionem, et ideo propter supplicium, quod patitur, et contricionem appropinquat gracie et requiei. Nunc autem potes querere, si populus, qui audiebat missas et recipiebat sacramenta non ordinati, sit dampnatus aut mortaliter peccabat. Respondeo tibi, quod nequaquam dampnatus est, sed fides audiencium saluauit eos, quia credebant eum ab episcopo ordinatum et me esse in manibus eius in altari. Sic et fides parentum profecit baptizatis ab eo, quia fides ex caritate operum, que credit digna de Deo, non erit sine remuneracione nec fraudabitur a desiderio suo."

Chapter 79 of 122