Caput 86
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Qualiter vidit sponsa descendentem ignem de celo in altare et in manu sacerdotis vidit agnum et in agno faciem Christi humanam inflammantem et audiuit exposicionem misterii.
Quidam sacerdos in die pentecosten celebrauit primam missam in quodam monasterio. Tunc autem in ipsa eleuacione corporis Christi vidit sponsa ignem descendere de celo per totum altare, et in manu sacerdotis vidit panem et in pane agnum viuum et in agno faciem quasi hominis inflammantem. Et tunc audiuit vocem dicentem sibi: "Sicut nunc vides ignem descendere in altare, per simile Spiritus meus Sanctus descendit in apostolos meos tali die sicut hodie, inflammans corda eorum. Panis vero per verbum fit agnus viuus, idest corpus meum, et facies est in agno et agnus in facie, quia Pater est in Filio et Filius in Patre et Spiritus Sanctus in vtroque." Et iterum sponsa vidit in manu sacerdotis in ipsa eleuacione eucharistie iuuenem mire pulchritudinis, qui dixit: "Benedico vos credentes; non credentibus ero iudex."
Chapter 86 of 122