Skip to the text

Caput 87

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Ad ingressum vnius excommunicati in domo senciebat sponsa fetorem horribilem. Que Christus exponens dicit, quod, sicut ille fetor erat periculosus corpori, sic excommunicacio est periculosa anime excommunicati et cum eo participantibus.

Quodam die, cum sponsa consedisset cuidam episcopo et aliis nobilioribus, sensit tunc fetorem abhominabilem quasi de putredine squamarum piscium. Et mirantibus dominis, quod sentiret ipsa sola fetorem et non alii, statim ingressus est in domum vnus homo, qui excommunicatus erat sed propter potenciam suam non curabat de vinculo excommunicacionis. Igitur finita collocucione Christus dicit sponse: "Sicut putredo squamarum piscium periculosior est aliis fetoribus corpori, sic excommunicacio est spiritualis infirmitas nociuior aliis anime. Quia non solum nocet excommunicato sed et conuersantibus et consencientibus cum eo. Ideo episcopus laboret, vt tales puniantur, ne participacione eorum plures maculentur."

Chapter 87 of 122