Skip to the text

Caput 91

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus precipit sponse, quod confortet corpus cum cibis moderate, ne ex eius defectu anima impediatur in diuinis.

Cum sponsa esset nimis de ieiunio et vigiliis in capite et corpore defectuosa et loquente cum ea Christo animus eius ex debilitate minus perfecte perciperet verba audita, tunc addidit Christus: "Vade et da corpori moderata necessaria, quia sic placet michi, vt caro habeat moderata necessaria et anima non impediatur a spiritualibus propter eius defectum."

Chapter 91 of 122