Caput 85
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus dicit sponse, quod, qui scienter detinent male acquisita, non intrabunt in requiem, donec restituantur, exemplo vnius anime, que diu in purgatorio fuerat; qui vero ignoranter, non punientur. Declarat eciam de elemosinis bonorum male acquisitorum, an proficiant largientibus.
Quidam, qui quadraginta annis in purgatorio fuerat, apparuit sponse dicens: "Ego propter peccata mea et propter illa bona temporalia tibi nota diu plagatus fui in purgatorio. Nam audiui frequenter in vita, quod iniuste a meis parentibus quesita fuerunt illa bona, sed ego non curabam nec restituebam. Cum autem inspirante Deo quidam de parentibus meis habentes conscienciam post mortem meam restituerunt bona eadem dominis suis, tunc ego ex hoc et oracionibus Ecclesie sancte sum liberatus de purgatorio." Deinde dixit Christus ad sponsam: "Quid credunt homines male fidei possessores, qui detinent iniuste optenta scienter? Numquid quod intrabunt in requiem meam? Certe non magis quam Lucifer. Sed nec elemosine de male acquisitis proderunt eis, sed proderunt et conuertentur ad consolacionem verorum dominorum, quorum illa bona fuerunt. Illi vero, qui habent ignoranter male acquisita, non punientur.
Sed nec illi amittunt celum, qui voluntatem perfectissimam habent restituendi et faciunt opere, quantum possunt, quia Deus propter voluntatem bonam supplebit vel in presenti seculo vel in futuro."
Chapter 85 of 122