Skip to the text

Caput 92

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus reprehendit cum comminacione quendam monachum, qui coram rege per Vitas patrum asserebat sponsam esse delusam. Et dicit Dominus, quod illi patres delusi fuerunt, qui superbientes de iusticia sua preferebant se aliis, nolentes obedire viris humilibus.

Presente sponsa quidam monachus portauit librum Vitas patrum coram consiliariis et rege Suecie legens in eo, quod multi ex sanctis patribus fuerunt delusi ex abstinencia nimia et indiscrecione. Et ideo dixit se timere, ne forte sponsa similiter illuderetur. Cumque post hec staret ipsa orando, audiuit Christum dicentem sibi: "Quid dixit monachus ille? Quod multi sanctorum fuerunt delusi? Vere iste saccus verborum dixit, sicut voluit, sed non sicut debuit. Nam nulli amici mei delusi sunt, qui me dilexerunt sapienter. Sed illi, qui superbientes de abstinencia et iusticia sua preferebant se aliis et nolentes obedire humilibus, hii delusi sunt. Et quia iste monachus portauit librum sanctorum patrum contra me, quorum imitator ipse non est, ideo ego portabo librum iusticie mee contra eum, et qui in sapiencia sua laudatur, veniet coram sapiencia mea et tunc videbit in consciencia sua, quod vera sapiencia non est in verbis sublimibus sed in consciencia pura et humilitate vera.

O quam longe professores ordinis istius recedunt a vestigiis patris sui, qui fuit sicut edificator sepium diruptarum et sicut vir gradiens semitas perfectorum."

Chapter 92 of 122