Skip to the text

Caput 88

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Sponsa dubitante, quid significaret ille motus sensibilis admirabilis, quem senciebat in corde, quando aliqua ex infusione diuina erant sibi reuelanda, mater Dei declarat ei veritatem misterii, annuncians ei, quod Deus et ipsa volunt per eam mundo indicare voluntatem suam.

Nocte natalis Domini tam mirabilis et magna aduenit sponse Christi exultacio cordis, vt vix se pre leticia tenere posset, et in eodem momento sensit in corde motum sensibilem admirabilem, quasi si in corde esset puer viuus et voluens se et reuoluens. Cumque motus iste duraret, ostendit patri spirituali suo et aliquibus amicis spiritualibus suis, ne forte esset illusio. Qui visu et tactu probantes veritatem admirabantur. Itaque iterum eodem die in summa missa apparuit mater Dei et dixit sponse: "Filia, miraris de motu, quem sentis in corde tuo. Scias, quod non est illusio sed ostensio quedam similitudinis dulcedinis mee et misericordie michi facte. Nam sicut tu ignoras, quomodo tam subito tibi cordis exultacio et motus aduenit, sic aduentus filii mei in me mirabilis fuit et festinus.

Nam quando ego consensi angelo nuncianti michi concepcionem filii Dei, statim sensi in me mirabile quoddam et viuidum. Et cum nasceretur ex me, indicibili exultacione et mirabili festinancia clauso meo virginali vtero prodiebat. Ideo, filia, non timeas illusionem sed gratulare, quia motus iste, quem sentis, signum aduentus filii mei est in cor tuum. Ideo, sicut filius meus imposuit tibi nomen noue sponse sue, sic ego voco te nunc nurum filii mei. Nam sicut pater et mater senescentes et quiescentes imponunt nurui onus et dicunt ei ea, que sunt facienda in domo, sic Deus et ego in cordibus hominum senes et frigidi a caritate eorum indicare volumus amicis nostris et mundo per te voluntatem nostram.

Motus vero iste cordis tui perseuerabit tecum et augebitur iuxta capacitatem cordis tui."

Chapter 88 of 122