Skip to the text

Caput 82

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus grauiter reprehendit hic credentes spiritui phitonis predicenti futura, quia hoc operatur dyabolus ex subtilitate nature permissione Dei propter infidelitatem et cupiditatem hominum.

Miles quidam consuluit phitonem, vtrum homines regni deberent rebellare contra regem Suecie vel non. Et sic euenit, sicut phitonissa dixerat. Quod factum milite narrante regi presente sponsa Christi statim ipsa, cum diuertisset a rege, audiuit in spiritu vocem Christi dicentem sibi: "Audisti, quomodo miles consuluit phitonem et quomodo predixit futuram pacem. Ideo dic regi, quod hec fiunt ex permissione mea propter malam fidem populi. Nam dyabolus ex subtilitate nature sue multa futura cognoscere potest, que, vt decipiat credentes sibi et infideles michi, innotescat consulentibus. Propterea dic regi, vt tales homines extirpentur a consorcio fidelium, quia tales deceptores sunt animarum. Quia propter lucrum temporale dant et homagiant se dyabolo, vt plures decipiantur.

Nec mirum. Quia quando homo plus desiderat scire, quam Deus vult eum scire, et ditari affectat contra velle Dei, ideo tunc demon temptans mentem eius et videns inclinatam infusionibus suis mittit adiutores suos, scilicet phitones et alios aduersarios fidei, quibus decipiatur. Et cum modicum temporale consequitur, quod desiderat, perdit, quod est eternum."

Chapter 82 of 122