Skip to the text

Caput 84

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus reprehendit onerantes se multis vestibus propter frigus et superbientes de pulchris vestibus sicut pauo de pennis dicens, quod, si plene confiderent in eo, ipse daret eis pulchritudinem et calorem in corpore et anima.

Cum sponsa in mediis frigoribus in regno Suecie venisset ad quandam insulam nauigando et iam omnes dormirent, nolens inquietare aliquos permansit ad diem in naui. Cumque famuli vltra modum paterentur de frigore, ipsa tantum calorem senciebat, quod tangentes eam et videntes mirarentur. Cui oranti circa auroram dixit Dominus: "O quam multum diffidunt homines de me, qui onerant se vestibus sicut erinacius pomis et sicut pauo pennis! Sic superbiunt ipsi de pulchris vestibus, cum tamen nec calefieri possent sine me, nec pulchri videntur nisi de meis. Si autem ipsi ponerent spem suam in me, ego darem eis calorem corporis et anime et facerem eos pulchros in conspectu sanctorum meorum. Nunc autem deformes sunt, quia non contentantur de necessariis et feruencius diligunt creata quam creatorem."

Chapter 84 of 122