Skip to the text

Caput 89

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus per Iohannem euangelistam certificat sponsam, quod idem Iohannes composuit Apocalipsim inspiracione Spiritus Sancti et non alius et quod glosa magistri Mathie super Bibliam est ab eodem Spiritu eidem magistro diuinitus ministrata.

Tempore, quo magister Mathias de regno Suecie glosator Biblie glosabat super Apocalipsim, rogabat quadam vice sponsam, vt sciret in spiritu de tempore Antichristi et vtrum a beato Iohanne Apocalipsis esset conscriptus, quia multi contrarium senciebant. Igitur ipsa super hoc orante fuit rapta in spiritu et tunc vidit personam quasi vnctam oleo sed resplendentem fulgore magno. Cui loquens Christus dixit: "Dic testimonium, quis composuit Apocalipsim." Respondit ille: "Ego sum Iohannes, cui in cruce assignasti matrem tuam. Tu, Domine, inspirasti michi misteria eius et ego scripsi ad consolacionem futurorum, ne fideles tui propter futuros casus euerterentur." Et ait Dominus ad sponsam: "Ecce filia, dico tibi, quod, sicut Iohannes scripsit de Spiritu meo futura, que vidit, sic Mathias, confessor et pater tuus, de eodem Spiritu intelligit et scripsit spiritualem veritatem Sacre Scripture.

Insuper dic eidem magistro tuo, quem ego feci magistrum, quod multi sunt Antichristi. Sed quomodo et quando veniet ille maledictus Antichristus, ostendam sibi per te."

Chapter 89 of 122