Skip to the text

Caput 81

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Dantur hic remedia a Christo, per que vnus puer trium annorum, qui vexabatur a dyabolo, sanatus est. Mater eciam eius, que illudebatur a demonio incubo, per virtutem Christi et verborum hic contentorum ab eo liberata est.

Puer trium annorum quietari non poterat, nisi quando aspergebatur frigida aqua. Quod videns sponsa mirata est. Cui dixit Christus: "Vide iusticiam et permissionem Dei! Mater huius pueri a demone incubo diu vexata est. Nam dyabolus, quia spiritus est, assumit sibi corpus de aere. In quo lasciuiens ostendit se visibilem, exercendo cum illa femina quasi luxuriose maliciam et nequiciam suam. Et licet puer de seminibus patris et matris natus est, maximam tamen dyabolus in eo potestatem habet, quia baptismate vero renatus non est sed eo modo baptizatus, quo mulieres ignorantes verba Trinitatis baptizare solent. Ideo puer baptizetur in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et sanabitur. Mater vero confiteatur peccatum suum et dicat, quando dyabolus accedit ad eam:

'Ihesu Christe, fili Dei, qui natus es de virgine Maria pro salute hominum et crucifixus es et nunc regnas in celo et in terra, miserere mei!'" Quod mulier faciens liberata est.

Chapter 81 of 122