Caput 90
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Dubitante quodam religioso incredulo et disputante de ista gracia videndi celestia sponse diuinitus gratis data Christus reprehendit eum per sponsam de loquacitate et sciencia sua vana, et corripit eum cum infirmitate paralisis.
Magistro Mathia loquente cum quodam religioso magne auctoritatis et familiaritatis de ista gracia visionum celestium diuinitus data sponse respondit ille religiosus: "Non est credibile nec concordat Scripture, quod Deus recesserit a continentibus et abdicantibus mundum et ostendat secreta sua magnificis feminis." Magistro vero allegante plurima super hoc ille non consensit. Cum autem sponsa audisset ista et videns magistrum turbatum, posuit se ad oracionem. Et tunc rapta in spiritu audiuit Christum dicentem sic: "Multorum est ita periculosa infirmitas, quod de antidoto infirmantur. Ideo non est eis dandum, ne grauius infirmentur. Ego autem sum medicina infirmorum et veritas errancium, sed iste religiosus loquax non desiderat medicinam, quia stercus sciencie vanitatis est in corde eius.
Ideo dabo ei vnam alapam cum manu mea, et audietur ab omnibus, quod ego sum Deus non loquax sed efficax et metuendus." Hic idem religiosus post hec tribulacione humiliatus est et paraliticus mortuus est.
Chapter 90 of 122