Caput 80
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus loquitur sponse de quadam femina, que a demone iucubo luxuriose horribiliter vexabatur, dicens, quod per confessionem puram et sumpcionem eucharistie et per oraciones seruorum Dei liberabitur.
Quedam femina vexata a demonio sic venter eius intumuit, vt quasi paritura esset subito, et iterum paulatim detumuit, vt quasi nichil in vtero habuisset. Cumque diu sic vexaretur ab immundo spiritu et continue intumesceret more parientis, domina illius consuluit sponsam Christi super hoc. Cui oranti dixit Christus: "Sicut in spiritibus bonis vnus est altero subtilior et superior, sic et in spiritibus malis vnus est nequior altero. Nam in isto regno sunt specialiter tria genera demonum. Vnum est igneum et flammeum, quod dominatur in gulosis et ebriosis. Secundum est dyabolicum, quod possidet corpus et animam hominis. Tercium est abhominabilius ceteris, quod incitat hominem contra ipsam naturam ad luxuriam.
Ergo, quia in hac muliere dominatur demon propter infidelitatem et incontinenciam suam et quia ex rubore non confessa accessit ad sacramentum altaris, ideo confiteatur peccatum diu celatum, et amici Dei orent pro ea. Et postea sumat corpus meum de manu sacerdotis, quia placet michi, vt oracionibus et lacrimis pro ea fusis ab aliquibus amicis meis sanetur." Quibus sic factis mulier sanata est.
Chapter 80 of 122