Skip to the text

Caput 94

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater Dei reuelat sponse, vbi fuerunt ille anime, quas Christus liberauit de inferno, quando descendit ad inferos, vsque dum ascendit in celum, et eciam vbi remanserunt corpora illorum, qui cum eo in Iherusalem resurrexerunt, quando eorum animas portauit secum in celum, et qualiter in resurreccione prius se ostendit Dominus eidem sue matri quam aliis. Et docet filiam, qualiter resistat temptacionibus.

Mater Dei loquitur: "Tali die sicut hodie surrexit a mortuis filius meus fortis quasi leo, quia contriuit potenciam dyaboli et eripuit animas electorum suorum, que ascenderunt cum eo in gaudium celi. Sed potes querere, vbi fuerunt ille anime, quas tunc liberauit de inferno, vsque dum in celum ascendit. Respondeo tibi, quod fuerunt in quodam gaudio noto solum filio meo. Nam vbicumque filius meus erat et est, ibi erat et est gaudium et gloria, sicut dixit latroni: 'Hodie mecum eris in paradiso.' Multi eciam in Iherusalem sancti mortui surrexerunt, quos vidimus. Quorum anime ascenderunt cum filio meo, sed corpora expectant cum aliis iudicium et resurreccionem. Michi vero, que sum mater Dei, cum post mortem eius incomprehensibili dolore mesta essem, apparuit idem filius meus prius quam aliis, et palpabilem se ostendit michi, consolans me et commemorans se visibiliter in celum ascensurum.

Et quamuis non est hoc scriptum propter humilitatem meam, tamen ista est rei veritas, quod filius meus resurgens primo michi apparuit quam alicui alteri. Nunc ergo, quia filius meus tali die sicut hodie consolatus est me, ideo ego hodie et deinceps minuam temptaciones tuas et docebo te, quomodo resistendum est eis. Tu enim miraris, cur temptaciones accrescunt tibi in senectute, quas nec in iuuentute nec in coniugio experta es. Respondeo tibi, quod hoc fit, vt scires te nichil esse nec possse sine filio meo. Etenim, nisi filius meus seruasset te, non esset aliquod peccatum, in quo non fuisses inuoluta. Ideo do tibi nunc contra temptaciones tria remedia. Cum enim temptacione sordida temptaris, dicito: 'Ihesu, fili Dei, omnium cognitor, adiuua me, vt in cogitacionibus vanis non delecter.'

Cum vero te delectat loqui, dicito: 'Ihesu, fili Dei, qui coram iudice tacuisti, tene linguam meam, donec cogitem, qualiter et quid loquar.' Cum vero delectat operari et quiescere vel comedere, dicito: 'Ihesu, fili Dei, qui ligatus fuisti, rege manus et omnia membra mea, vt opera mea tendant ad bonum finem.' Et hoc tibi sit signum, quia ab hac die seruus tuus, idest corpus tuum, in dominam, idest in animam tuam, non preualebit." Temptata est domina in oracione sua. Cui dixit Maria: "Dyabolus est sicut explorator inuidus, querens accusare et impedire bonos. Propterea, quacumque temptacione temptaris in oracione, nichilominus ora et conare ad orandum, quia desiderium et conatus bonus reputabitur tibi pro effectu oracionis.

Et si sordida adueniencia menti eicere non poteris, tunc ille conatus reputabitur tibi ad coronam, dummodo temptacionibus non consenseris et sunt contra voluntatem tuam."

Chapter 94 of 122