Skip to the text

Articulus 1

Quod in hoc tractatu seu tertia hujus operis parte, agendum est de contemplatione Dei per abnegationem, prout contemplatio ista ad sapientiam unitivam theologiamque mysticam pertinet.

JAMDUDUM in prima hujus editionis parte deductum recordor, quemadmodum divinus Dionysius de triplici theologia, videlicet symbolica et propria ac mystica, sigillatim in tribus libris determinat.1 Harum quoque theologiarum distinctionem perbrevem paucis perstrinxi.

Denique, contemplatio Dei de qua hactenus sum locutus, ad theologiam propriam, quæ tractat de Deo per affirmativa et intelligibilia ac perfectionalia prædicata, potissime pertinet, utpote quod Deus est summa bonitas, primum ens, actualissima vita, simplicissimus intellectus, infinita potestas, omnipotens rector, sapientissimus ordinator, itemque similia, quæ (absolute loquendo) dignius est haberi quam deesse: de quibus in libris de Divinis nominibus tractat Architheologus. Et hæc quidem ad secundam contemplationis pertinent speciem, juxta in primo libro assignatam distinctionem.2 Porro contemplatio

Dei quoad ea quæ personalem distinctionem concernunt, per affirmativa, ad illam pertinet theologiam de qua in libro de Divinis characteribus Dionysius loquitur. Contemplatio autem Dei de qua jam locus et sermo est, illam respicit theologiam quomodo divinorum eminenter conscius secretorum theologicissimus Dionysius in Mystica theologia descripsit.

Præterea, quamvis contemplatio Dei primo libro in duas partita est species, quarum prima ibidem vocata est supernaturalis contemplatio summæ Trinitatis, alia vero naturalis contemplatio simplicis Deitatis, ista tamen divisio hic locum non habet: quoniam in contemplatione qua Deum per abnegationem contuemur, sive quantum ad ea quæ ad essentiæ unitatem, sive quoad ea quæ ad Personarum pertinent trinitatem, non videtur specifica esse diversitas. Nihilo minus utraque species contemplationis Dei prætacta dividi potest in contemplationem per positiva, et in contemplationem per negativa. Sed contemplationes illæ per negativa ad eamdem spectant theologiam. Etenim, quamvis in contemplatione Dei per negativa non sistat mens in mera vel pura negatione, sicut Deo illustrante patebit, principale tamen atque formale in contemplatione hujuscemodi perhibetur negatio sive ablatio, secundum sensum infra tangendum.

Footnotes

  1. art. xxvi. ↩

  2. ibidem. ↩

Chapter 86 of 110