Articulus 4
De quadruplici via consurgendi ad contemplationem supergloriosi Dei, et duplici contemplatione ejus, videlicet per positionem et ablationem.
QUEMADMODUM ex diversis librorum B. Dionysii locis colligitur, quadripartita via ex creaturis ad Creatoris cognitionem ascendimus. Nempe, ut primo capitulo de Divinis nominibus, et secundo Angelicæ hierarchiæ, primo quoque Mysticæ theologiæ capitulo et alibi docet Theologus, quadruplici via ad Creatoris contemplationem ex creaturis progredimur.
Prima est via positionis seu affirmationis, quando quidquid perfectionis in creaturis consistit, primo omnium creativo principio convenire asserimus. Unde primo Mysticæ theologiæ capitulo Dionysius loquitur: Oportet in ipso omnium entium ponere ac dicere positiones seu positivas perfectiones, tanquam in omnium causa. Denique, hoc modo Deum laudantes et contemplantes, a præstantissimis et communioribus inchoare, sicque seriatim ac pedetentim ad inferiora descendere congruit, sicut secundo capitulo Mysticæ theologiæ Dionysius instruit. Propter quod ipse hoc modo Deum laudans in libro de Divinis nominibus, primo ostendit quomodo Deus dicatur bonus et bonitas, deinde qualiter laudetur ut ens, deinceps descendit ad vitam et sapientiam.
Secunda est via ablationis seu negationis, dum omnia quæ in creaturis reperiuntur, de superexaltato Deo negantur, tanquam super omnia exsistente, qui nec genere nec specie cum creatis communicat, sed omnibus incomparabiliter eminet, ita quod nihil eorum quæ novimus ei convenit eo modo quo nos ea comprehendere possumus. Sicque Deum laudantes, ab inferioribus inchoare oportet, primo abnegando de Deo viliora, sensibilia et terrena, deinde et superiora ac intelligibilia, sicut secundo capitulo Mysticæ theologiæ Dionysius edocet, et quarto ac quinto ejusdem libri capitulis agit.
Præterea tertia est via causalitatis, dum divinorum effectuum naturam ac proprietates pensando, ad primi Opificis naturam ac proprietatem speculandam erigimur. Ista via ad primam reducitur.
Quarta est via eminentiæ, dum nobilitates et perfectiones creaturarum Deo adscribimus, non eo modo quo eis conveniunt, sed sublimiori præclariorique modo. Creata quippe a plena assimilatione Creatoris infinite deficiunt : ideo quidquid imperfectionis creatis adhæret, removendum est dum Deo attribuuntur quæ eis conveniunt; quod autem perfectionis in eis est, illi adscribendum est modo in infinitum altiori quam comprehendere valeamus. Unde hæc via ad secundam reducitur.
Sicque omnis contemplatio quam de Deo concipimus, vel est per affirmationem seu positionem, de qua in primo libro tractatum est; vel per negationem, de qua nunc locus et sermo.
Chapter 89 of 110