Skip to the text

Articulus 6

An contemplatio Dei per sapientiam unitivam, quæ est mystica theosophia, sit diuturna vel momentanea tantum.

QUÆSTIO ista de diuturnitate et brevitate contemplationis ex variis Sanctorum sententiis trahit originem. Interdum quippe affirmant quod ad modicum duret, aliquando quod diu. Unde in verbis Bernardi supra inductis præhabitum est, quod in ea sit morula brevis, et tanquam in actu pungentis pertranseat. Quod et Gregorius in Moralibus sæpius protestatur, inter cetera dicens, quod prius ab acie mentis exurente pœnitentiæ tristitia interposita vitiorum caligo detergitur, et tunc resplendente raptim coruscatione incircumscripti luminis illustratur. Et rursus: Quum mens ad contemplandum erigitur, mox pondere carnis pressa infra se labitur. Denique, quo perfectio aliqua altior fuerit et naturales vires magis transcendens, eo continuatio ejus difficilior esse videtur ac brevior. Mysticæ autem theologiæ contemplativus ille intuitus est summa præsentis vitæ perfectio.1

In contrarium est, quod quidam Sanctorum frequenter leguntur multo tempore in altissima contemplatione actualiter diutius permansisse: cujus certissima erant indicia, corporis rigor ac stupor, a sensibus admiranda abstractio, insensibilitasque inferioris naturæ, atque totius hominis in aere miraculosa ac diuturna elevatio itemque suspensio, prout (Deo implente) infra particularius ostendetur.

Et respondendum, quod tota contemplatio ista caliginosa, mystica atque prælucida, est supra hominem, a supernaturali causa, videlicet Spiritu Sancto, dependens quoad inceptionem, continuationem ac consummationem. Quamvis autem Spiritus Sanctus sit causa principalis, causæ tamen proximæ, formales atque intrinsecæ sunt actualis præfervidus amor Dei, abstractio mentis ab omni operatione circa creata, sapientia quoque quæ donum est, et conatus mentis ad extentionem ac defixionem suam in Deo. Quo igitur causæ istæ fuerint perseverantiores, fortiores ac desuper magis adjutæ ininterruptibilesque effectæ, eo contemplatio ista et raptus et alienatio seu ecstasis consequens eam erunt diuturniores. Totum autem principalissime dependet ab omnipotenti pietate ac clementissima liberalitate Spiritus Sancti. Nempe quo ei placuerit mentem in tam supernaturali elevatione diutius conservare, eo plane diutius permanebit suspensa. Etenim quo contemplatio ista supernaturalior exstat, eo fortiori, incessabiliori exuberantiorique Divinitatis auxilio eget. Oportet equidem ut in hac analogica intuitione mysticaque sophia et occultissima spiritus sermocinatione cum Deo, indesinenter, benignissime ac liberalissime superbenedicta Trinitas operetur, sapientiales deiformium radiorum, luciformes, prærutilantes fulgores, atque ignitos sanctæ dilectionis, deificantes, transformativos fervores continuando, favendo ac vigorando in virtute intellectivæ ac apice affectivæ.

Porro Sancti dum asserunt contemplationem præfatam esse perbrevem, respectum habent ad mentis imbecillitatem humanæ, et item ad id quod frequentius regulariusque contingit, vel etiam ad diuturnitatem ac eminentiam beatificæ contemplationis in patria, cujus respectu ista permodica, obscura et imperfecta censetur, quantumcumque in se et per comparationem ad statum vitæ præsentis continuata, sublimis ac splendida judicetur.

Unde de hac materia loquens Joannes Ruysbroeck, quem alibi non immerito appellavi Doctorem divinum, ait in libro de Sacramento altaris:2 Ubi translati et transformati fuerimus in claritate divina, videlicet luce æterna et increata, ibi obliti sumus nostri ipsorum, et sumus unum cum ipsa: sicque vivimus in ipsa, et ipsa in nobis; semper tamen substantia divisi manemus. Claritas Dei quam videmus in nobis, non habet initium, finem, tempus, locum, viam, semitam, formam, speciem, neque colorem. Ipsa nos totaliter circumsepsit, comprehendit, penetravit seu pertransiit, ac simplicem visum nostrum tam ample aperuit, quod oportet oculum nostrum perpetuo stare apertum, nec ipsum claudere possumus aut valemus. — Verbum hoc viri istius satis videtur ad intelligendum difficile. Verum, ut arbitror, ideo hoc affirmat, quoniam præclarissima illa contemplatio Dei causat in mente vehementissimum desiderium persistendi in ea, vel indesinenter redeundi ad eam, ita quod de facili ab ejus intuitu vel affectu mentem revocare nequimus. Unde et Sapientia ait:3 Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient.

Insuper scribit hic doctor: Unitos esse cum Deo, est vivens noster status, ubi habitat Deus in nobis, et nos in illo. Hæc unio est vivens atque fructifera, et esse non potest otiosa, quoniam semper innovatur in amore et in nova visitatione, mediante mutua inhabitatione, quæ non potest separari. Ibi est trahere et sequi, dare et accipere, tangere et tangi. Nam Pater noster cœlestis manet in nobis, et visitat nos cum se ipso, et elevat nos supra rationem et considerationem. Ipse facit nos ab omnibus imaginibus nudos, trahitque nos in nostrum originale principium. Ibi nihil aliud invenimus nisi vagam et vastam ab omni imagine nuditatem, quæ correspondet æternitati. Ibi dat nobis Pater Filium suum, et Filius visitat nostrum nudum et absque imagine visum sive intuitum, cum abyssali claritate quæ ipsemet est; et postulat ac docet nos ut intueamur claritatem et contemplemur cum semetipsa. Ideo permittimus visum nostrum internum currere cum ipsa et sequi infinite longe, late, alte ac profunde, immode, id est absque manerie. Hic videmus Filium in Patre et Patrem in Filio, et ita vivunt in nobis. Et Spiritus Sanctus dat se ipsum nobis, et visitat nos ac tangit ardentive animæ nostræ scintillam.

Footnotes

  1. lib. II, art. IV. ↩

  2. Cf. t. XXXV, p. 184 C'. ↩

  3. Eccli.xxiv, 29. ↩

Chapter 91 of 110