Articulus 12
De septem gradibus quibus pervenitur ad divinæ caliginis contemplativum tranquillissimumque ingressum.
QUEMADMODUM finis mortificationis exterioris hominis est membra corporis non exhibere arma iniquitatis peccato, sed rationis imperio plene subjicere, ut contra ejus censuram nullo impetu moveantur;1 sic finis mortificationis interioris hominis est mentem Deo, quantum possibile est, inavulsibiliter adhærere inavertibiliterque uniri. Porro in interiori homine, scilicet anima, sunt tria ab hoc mundo mortificanda, ut Deo totaliter vivant, puta : memoria, ab omni labentium atque a Deo impedientium rerum occupatione seu recordatione ; intellectus, ab omni vanarum similitudinum depictione atque intuitione ; voluntas, ab omni inordinata affectione ac vili in rebus caducis delectatione. Moritur ita homo huic sæculo, dum mens ejus ab universis exterioribus interioribusque tumultibus libera, intra sinum divini amoris quasi sepulta, in abscondito faciei Dei sui dulciter requiescit.
Ad hanc stabilitatem tranquillissimæ quietis et felicissimæ obdormitionis in Deo, quæ aliud non est nisi mysticæ sapientiæ ardentissima illa ac secretissima contemplatio, seu ingressus caliginis et intima unio cum Superaltissimo, devotissima anima sex gradibus conando accedit, atque in septimo ad desideratum quietis portum divino fulta suffragio pervenit.
Primus est omnis terrenæ sollicitudinis depositio (de hoc jam ante dicta sunt plurima).2 Etenim nisi mens ad exteriora quasi insensibilis fiat, ad internæ gustum dulcedinis non pertingit.
Secundus gradus est mentis ab omni specie creata perfecta nudatio. Oportet enim ab omni impressione cujuscumque imaginis vel similitudinis rei creatæ nudam esse superficiem mentis quæ impressionem atque imaginem in se vult recipere Creatoris, qui ait in Canticis :3 Pone me ut signaculum super cor tuum. De hoc quoque superius dictum est sæpe.
Tertius est sui ipsius in suo intimo omnimoda collectio.4 Divisio enim cordis, animæ est interitus, sicut Osee testatur : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Nempe, dum mens a summo uno in plura quasi frustatim decerpitur, ipsa sui diminutione velut in nihil redigitur.5 Quoniam ergo vanis variisque amoribus et imaginationibus creaturarum cor nostrum a Deo divisum est, in ipso rursus totaliter colligatur, ne extra ipsum quid velit aut cogitet.6 Ad hanc recollectionem tria præcipue valent :7 solitudo, quies, silentium ; sicut Jeremias fatetur : Sedebit solitarius, et tacebit, quia levabit se super se.
Quartus est propriæ voluntatis in Deum totalis transformatio : quatenus homo in omni eventu divinæ voluntatis beneplacito se committat, scilicet in omni adversitate in Deo fidelissime solidatus gratias agat, certus quod Deo cura est de nobis, et sine ejus providentia nobis nil accidit, quodque diligentibus Deum et vere patientibus, qui se peccatis suis exigentibus omni adversitate et tribulatione dignos attendunt, omnia cooperantur in bonum.8 Qui talis est, multa pace et delectatione intra se, Deo conferente, lætatur.
Quintus est sui ipsius plenaria derelictio : quatenus homo Deo se ipsum totaliter offerat holocaustum, nihil sui sibi ipsi reservans, sed totum quod a Deo suscepit, eidem per cultum rependens.910
Sextus est sui ipsius plena transcensio, quando videlicet mens per aliquam fortem gratiam visitata, in tantum ipsam trahentem gratiam sequitur, ut universorum ac sui ipsius oblita, quasi in alium statum transfigurationis a Deo donante mox transeat. Hæc transcensio etiam alienatio mentis vocatur. Quoties enim mens divinum aliquid tractans sentit quod humanas vires transcendit, non in se, sed in Deo trahente id sentit.
Septimus gradus est in divinam caliginem (ubi Deus vere est, moratur atque conspicitur) spiritualis introductio, in qua menti summa huic vitæ possibilis pax, quies perfectioque præstatur.
Hi septem gradus, quorum sex priores ad septimum ordinantur, tendunt ac præparant, sunt septem dies, in quorum sex prioribus Moyses se ad ipsum Dominum accedendum, contemplandum et alloquendum disposuit, atque in septimo, Domino ipsum vocante, ingressus est medium caliginis in qua erat Deus, ubi et mansit cum ipso.
Footnotes
Chapter 97 of 110