Skip to the text

Articulus 18

In quibus animæ viribus inveniantur raptus et ecstasis; et quod alienatio mentis ecstatica tribus agitur modis.

QUUM S. Dionysius capitulo de Divinis nominibus quarto perhibeat quod divinus amor ecstasim facit, elucescit quod ecstasis possit ad vim appetitivam pertinere. Ecstasis namque dicitur ab ἐκ et στάσις positio, quasi alicujus extra se positio: amor autem amantem in amatum per tendentiam affectuosam transponit. Ecstasis quoque in potentia intellectiva consistit. Unde super illud in Psalmo, Ego dixi in excessu meo, asserit Glossa: Vocatur hic ecstasis, dum mens non pavore alienatur, sed inspiratione revelationis sursum assumitur. Unde in Job dicitur: Cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.

Raptum vero quidam affirmant in potentia appetitiva proprie poni non posse, quum raptus sit præter propriam inclinationem ejus qui rapitur cum violentia quadam: motus autem appetitivæ potentiæ est atque vocatur inclinatio ejus in appetibile. — Verumtamen dicunt quod raptus possit habere causam in vi appetitiva: quia ex hoc quod quis ad rem aliquam vehementer afficitur, potest accidere ut ex violentia affectionis ab omnibus aliis alienetur, videlicet dum ex amore vires apprehensivæ circa sua objecta vel actus fortiter detinentur. Verum istud non videtur multi vigoris. Dum enim intellectus vel voluntas per auxilium gratiæ circa divina validius quam naturaliter possint occupantur, non est proprie violentia, quum utraque vis ad Deum naturaliter ordinetur: ideo raptus ille non est contra naturam nec violentus, quamvis sit ibi quædam magna impulsio supernaturalis, non corruptiva mentis, sed perfectiva.

Denique, voluntas frequenter plus violentatur quam in raptu contingit. Nec dubium quin quoad modum tendendi, voluntas tam bene, imo et plus movetur ac elevatur ad Deum præter naturam, ut et quam intellectus. Hinc alii dicunt, quod raptus sit etiam in vi appetitiva. Imo affectio magis quam cognitio efficit raptum. Amor quippe ponderi comparatur: quoniam sicut pondere trahitur corpus ad proprium locum ut in eo quiescat, sic amore rapitur mens ad Deum tanquam ad id in quo solo vere quiescit, sistit et contentatur.

Præterea, amoris affectio seu ingens desiderium in imaginatione raptum inducit, quum virtutem imaginativam ad sua objecta tam valenter trahit et applicat, quod inferiores potentiæ sensitivæ, etiam exteriores, propria objecta quamvis sibi directe proposita non attendunt. Talis quoque raptus in melancholicis atque phantasticis, et in his qui cito multumque timent vel irascuntur, locum frequentius habet : unde raptum istum non semper et immediate efficit amor.

Interdum autem et exteriores ac inferiores potentiæ circa sua eatenus occupantur objecta, quod superiores a suis actibus impediuntur : ut patet præsertim in operationibus et delectationibus tactus. Hoc itaque non proprie dicitur raptus, sed tractus atque demersio.

Insuper, amor raptum causat in ratione abstrahente et circa considerationem difficultium vehementer se occupante, in tantum ut quæ extra fiunt non advertat, interdumque actus imaginativæ pariter cesset. Sed raptus iste in apice affectivæ fortissimus est ex amore ecstatico, de quo in præcedenti articulo facta est mentio. Unde hic raptus in tantum transfert mentem in Deum, ut nullam operationum suarum etiam inferiorum advertat : et hic raptus perfectis, ad mysticam theologiam rite dispositis, præcipue convenit.

Postremo, alienatio ista ecstatica, sicut secundo quoque tactum est libro, tribus accidit modis.1 Primo, magnitudine devotionis. Magnitudine quippe devotionis mens supra se rapitur, dum tanto cœlestis desiderii calore accenditur, ut amoris interni flamma ultra humanum modum excrescens, animam instar ceræ spiritualiter liquefactam a pristino statu prorsus resolvat, atque ad similitudinem fumi attenuatam in superna provehat; et quo altius scandit, eo subtilior redditur, donec in supernis emissa a se ipsa omnino deficiat. Quum enim se pensat in hujus exsilii calamitate locatam, a divinæ lucis claro adspectu elongari ac superdesiderabili præsentia cœlestis Sponsi divinique vultus privari, multis suspiriis ad eum (quem incomparabiliter diligit) medullitus fervet, donec quasi continuis suspiriis ad ipsum pertingat quem sitit. Talis erat qui ait : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus;2 et alius :3 Cupio (inquiens) dissolvi et esse cum Christo.

Secundo fit hoc magnitudine admirationis, dum consideratis Dei operibus, anima in summis rationibus causisque suspensa tanto stupore concutitur, ut a proprio suo statu funditus excutiatur, cum Sancto exclamans : Quam magnificata sunt opera tua, Domine!4 Potius tamen alienatio ista contingere potest præ admiratione ingenti majestatis divinæ, quemadmodum scriptum est : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!5 Unde Job ait :6 Considerans eum, timore sollicitor.

Tertio magnitudine exsultationis mens supra se rapitur, quando internæ suavitatis abundantia intime potata vel potius inebriata, quid sit vel fuerit obliviscitur : ita quod sicut vinum sensum inebriati evertit, sic ista divini amoris jucunditas animum alienat, ut sui ac omnium obliviscatur, atque in eo solo quem diligit, se esse lætetur. Oritur enim ista lætitia præcipue ex Divinitatis puro amore, ex beneficiorum ejus recordatione, ex spe etiam promissorum cœlestium.

Footnotes

  1. art. vi. ↩

  2. Ps. xli, 2. ↩

  3. Philipp. 1, 23. ↩

  4. Ps. ciii, 24. ↩

  5. Ps. viii, 2. ↩

  6. Job xxiii, 15. ↩

Chapter 103 of 110