Skip to the text

Articulus 13

Quomodo sapientia unitiva dicatur irrationalis, amens et stulta.

DIVINUS Dionysius septimo de Divinis nominibus capitulo præinductam sapientiam nominat irrationalem, amentem et stultam: non quod vere et absolute hujusmodi sit, sed talis dicitur per excessum, eo quod naturalem rationem, intellectum, virtutem sapientiamque transcendat, quemadmodum etiam Deum appellat nec unum, nec bonum, nec sapientem.12 Jam quippe frequenter ostensum est quod mystica theoria prorsus supernaturalis sit atque infusa, et per ardentissimam puræ caritatis dilectionem acquiratur ac sentiatur; nulli quoque plenarie innotescit, nisi qui per gustum et experientiam ad ipsam devenit: qui gustus et experientia naturali virtute nullatenus obtinentur.

Rursus sapientia ista irrationalis et amens ac stulta asseritur, id est supermentalis et superrationalis et supersapientialis: quia in ea fervor divini amoris sincerus totaliter prædominatur, cujus calore mens extra et supra se elevatur, et usque ad supersublimis Dei eminentissimam huic vitæ possibilem unionem desiderabilissimo modo perducitur.

Iterum sapientia ista talis a Dionysio fertur, quia carnalibus et indoctis, superbis ac vanis sæculi amatoribus, irrationalis, amens et stulta apparet, imo eam irrident et esse discredunt.

Denuo irrationalis, amens stultaque dicitur, sicut lex Christi: quoniam ad talem vitam discipulos suos inducit, et talem ab eis vitam requirit, quæ sapientibus atque prudentibus sæculi, non habentibus sensum ac spiritum Christi, irrationalis, insensata et fatua prorsus videtur. Propter quod ait Apostolus: Nos stulti propter Christum; et iterum:3 Spectaculum facti sumus mundo; itemque: Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, stultitia enim est illi. Juxta hunc modum loquendi denuo asserit: Placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes;4 et item: Qui videtur sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens.5

Postremo, sicut stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, ita et mundus stultam reputat sapientiam Dei: quia et ea quæ devotissimi propter Christum agunt et patiuntur secundum ejus doctrinam, homines mundani fatua arbitrantur, qui in fine dicturi sunt, sero et infructuose pœnitentes, illud Sapientiæ: Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore.6 Unde ad mysticam sapientiam perduci affectans, ab omnium mundanorum cordiali contemptu, pœnitenti affectu et humilitate præcipua noverit inchoandum.

Footnotes

  1. v, vi, ↩

    1. v.
    ↩
  2. d. 9. ↩

  3. 1 Cor. 1, 21. ↩

  4. 1 Cor. III, 18. ↩

  5. Sap. v, 4. ↩

Chapter 98 of 110