Skip to the text

Articulus 5

Quod contemplatio Dei per negativa, quæ unitiva ac mystica nuncupatur, sit perfectior ea quæ est per affirmativa, imo inter contemplationem patriæ et contemplationem viæ per affirmationem quodammodo media.

OSTENSUM jam est Deum omnis creatæ mentis capacitatem prorsus in infinitum excedere, ita quod ei et rebus creatis nihil univoce convenit nec genere nec specie :1 ideo quid sit Deus, in hac vita capere non valemus, nec aliquis intellectus creatus naturali virtute divinam essentiam in se et sicuti est vel quid est, per speciem valet cognoscere, quum certum omnino sit omnem formam speciemque creatam a plena divinæ essentiæ repræsentatione infinite deficere.

Hinc, secundum sacratissimum Dionysium et doctores communiter, perfectior est contemplatio Dei per negativa quam per affirmativa, ita quod aptius atque profundius dico, Deus non est bonitas, Deus non est essentia, Deus non est vita, sapientia, intellectus, etc., quam, Deus est bonitas, essentia, vita.2 Dum enim dico, Deus est bonitas, essentia, vita, videor designare quid sit Deus, et quod ipse sit cum creatis aliquid habens commune et simile, quem constat incomprehensibilem et ignotum, imperscrutabilem ineffabilemque consistere, atque ab omni suo effectu immensa prorsusque incomparabili disparilitate et excellentia segregari. Porro quum dico, Deus non est bonitas, etc., innuo quod ipse nequaquam est bonitas, essentia, vita, mens vel aliquid eo modo sicut creata, et ut nos æstimare vel capere quimus, sed cum supersubstantiali excessu et incomprehensibili sublimitate ista ei convenire insinuo. Unde secundo Angelicæ hierarchiæ capitulo Dionysius : Negationes, inquit, in divinis sunt veræ, id est proprie ac veraciter dictæ; affirmationes autem incompactæ, hoc est inconvenientes, non cohærentes atque impropriæ. Secundo quoque Mysticæ theologiæ capitulo : Hoc est, ait, Deum vere cognoscere et videre, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare.

Præterea, contemplatio ista mysticæ theoriæ est certissima atque clarissima. Fit enim per purissimum ac superfervidum divini amoris fervorem, qui intrat ac penetrat ubi cognitio foris permanet : quo profunde acutissimeque ingresso, ipsam quoque notitiam introducit, et mentem

Deo propinquissime ac intime (quantum in hac vita fieri potest) connectit. Quodemum mens luci illi divinæ ac infinitæ propinquius infigitur, imprimitur et unitur, eo copiosius clarificatur, certius intuetur, limpidius contemplatur, atque in ignem amoris pene tota resolvitur. Quumque conspectat lucem increatam esse penitus infinitam, seque ab ejus clara per speciem intuitione atque plenaria comprehensione in infinitum occumbere, hoc est ei videre et contemplari, videre lucem illam prorsus incomprehensibilem esse; et quo id clarius viderit, eo splendidior atque perfectior est contemplatio ejus. Hinc contemplatio ista inter beatificam visionem patriæ et speculationem Dei communiter dictam per affirmativa habitam, media perhibetur, quamvis contemplatio patriæ magis præfulgeat ei quam ipsa contemplationi per affirmativa conceptæ, quemadmodum, secundum Dionysium, status evangelicæ legis inter statum veteris Testamenti ac patriæ medius collocatur, illo superior, isto inferior.

De Eccl. hier. c. v.

Verumtamen præinductis quis possit objicere, quod esse propriissime convenit Deo, in tantum ut ipse ad Moysen sit locutus: Ego sum qui sum; hæc dices filiis Israel:3 Qui est, misit me ad vos. Salvator quoque in Evangelio protestatur: Nemo bonus nisi Deus. Apostolus etiam scribit, quod omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur a Patre æterno:45 ergo paternitas ipsi potissime convenit. Et rursus: Soli (inquit) sapienti Deo. Damascenus quoque asseruit quod Esse sit primum nomen Dei. Itemque Hilarius:6 Esse, inquit, non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis generis proprietas. Postremo, nonne Deus sublimis et benedictus vere ac proprie atque dumtaxat æternus, infinitus, sanctus, felix, omnipotens perhibetur? Quomodo ergo ista congruentius auferuntur a Deo quam sibi conveniant?

Et respondendum, quod omnium horum una solutio est. Siquidem ista atque similia vere, præcise ac proprie Deo conveniunt et convenire feruntur quoad naturam rei, et quoad id cui nomen imponitur, et prout res significata a nobis comprehendi et concipi potest. Non enim dubium est quin ipsa bonitatis natura, quoad suam essentialem veritatem plenitudinemque fontalem, et quantum est ex parte naturaque rei, potissime competat Deo: a quo tamen verius ac propriissime negatur, secundum quod nos eam capere possumus, et quoad proprietatem ac modum quibus competit creaturis. Similiter est de essentia, vita, sapientia, ceterisque similibus. Ex quibus utique elucescit illius difficultatis solutio, an prædicata perfectionalia verius de Deo negentur quam affirmentur.

Footnotes

  1. art. præced. ↩

  2. De Cœlest. hier. c. II; de Divin. nom. c. XIII; de Theol. myst. c. I. ↩

  3. Exod. III, 14. ↩

  4. Ephes. III, 15. ↩

  5. Marc. x, 18. ↩

  6. Rom. XVI, 27. ↩

Chapter 90 of 110