Skip to the text

Articulus 17

De raptu et ecstasi ad excellentissimam mysticæ theoriæ contemplationem præsertim pertinentibus, quid sint et qualiter differant.

EX præostensis innotescit, quod per mysticam theologiam mens potissime et omnino supernaturaliter in Deum elevatur ac transformatur, atque a sensibilibus elongatur, alienatur sive abstrahitur. Hoc autem ad raptum et ecstasim spectat.

Unde raptum quidam ita definiunt : Raptus est ab eo quod est secundum naturam, in id quod est supra naturam, vi intellectualis seu superioris naturæ elevatio. Alii ita describunt : Raptus est elevatio mentis, ex cujus actuatione prævalida inferiores potentiæ in operationibus suis debilitantur vel cessant. Vel sic : Raptus est fortis ac vehemens potentiæ superioris actuatio, ob quam vires inferiores in suis actibus cessant, debilitantur sive ligantur, ita ut superiorem potentiam in sua operatione nequaquam impediant. Itaque dum quis a sensibilium apprehensione abstrahitur, rapi censetur. Potestque, secundum Thomam, hujuscemodi abstractio ex triplici causa procedere : primo, ex naturali, sicut in his qui ex ægritudine alienationem mentis incurrunt; secundo, ex dæmonibus, ut in arrepticiis ; tertio, ex virtute divina, quemadmodum ait Ezechiel : Spiritus elevavit me inter cœlum et terram, et adduxit me in Jerusalem in visione Dei.1

Porro de ecstasi doctores diversimode inveniuntur locuti. Thomas enim inter raptum ecstasimque distinguens, ait quod ecstasis importat simpliciter excessum a se ipso, quo scilicet aliquis extra ordinationem propriam ponitur, raptus vero superaddit violentiam quamdam. Unde, secundum eum, oportet ut ille qui rapitur, ab exteriori aliquo rapiatur in aliquid quod sit diversum ab illo in quod propria ejus inclinatio tendit. Quæ diversitas attendi potest dupliciter : primo, quoad terminum inclinationis, ut si grave projiciatur sursum ; secundo, quantum ad modum tendendi, velut si lapis projiciatur deorsum velocius quam suæ naturæ est. Pariformiter anima dupliciter rapitur in id quod est præter naturam : uno modo quantum ad terminum raptus, ut quando trahitur ad tormenta ; alio modo quoad modum tendendi, sicut dum elevatur ad contemplandum divina altiori modo per gratiæ lumen quam propriæ est naturæ.234

Alii econtrario dicunt, quod ecstasis aliquid addit ad raptum, et ipsius raptus sit species, ita quod ecstasis proprie spectat ad superiorem animæ partem, videlicet intellectualem, dum mens in suo actu ita suspensa est ac divinis intenta, quod inferiorum virium actus penitus cessant, in tantum ut interdum potentiæ naturales nutritivæ atque motivæ nequeant in actus suos exire. Sicque ecstasis est majoris efficaciæ in suspendendo inferiorum virium actus quam raptus. Nam raptus vocatur, sive omnino deficiant sive debilitentur dumtaxat operationes potentiarum inferiorum; ecstasis vero, dum prorsus deficiunt: nempe quo anima in unius potentiæ operatione amplius occupatur, vel uni alicui objecto fortius infigitur, eo aliarum virium actus plus suspenduntur.

Quum ergo in mysticæ theologiæ actu theorico mens circa divina vehementissime occupetur, afficiatur et imprimatur, certum est quod in ea raptus et ecstasis locum potissime sortiantur.

Postremo, secundum Glossam super illud Psalmistæ, In te, Domine, speravi, ecstasis quandoque fit pavore terrenorum, quandoque revelatione divinorum, utpote mente rapta ad superna et inferiorum oblita. Ideo, teste Gregorio, raptus ad superiora claudit oculos mentis ad inferiora.

Footnotes

  1. Ezech. VIII, 3. ↩

  2. Ibid. a. 1. ↩

  3. Summ. th. 2ª 2ª, q. CLXXV, a. 2 ad 1um. ↩

  4. Summ. th. 2ª 2ª, q. CLXXV, a. 1. ↩

Chapter 102 of 110