Articulus 24
An contemplatio vitæ præsentis possit conscendere usque ad visionem Dei per speciem.
QUAMVIS secundum omnia nunc probata, unitivæ ac mysticæ sapientiæ theorica intuitio, contemplativa inspectio, interna cum Deo locutio, sit operatio mentis multum præclara, supernaturalis ac perfectissima, nihilo minus a visione divinæ essentiæ immediata et clara quasi incomparabiliter distat. Quum ergo ad mysticas visiones requiratur a sensibilibus et intelligibilibus, sensu et intellectu eorumque actibus tanta abstractio, sicut præhabitum est, elucescit quod ad visionem Deitatis per speciem exigatur mentis abstractio multo prorsus sublimior:1 ideo nullus in hoc sæculo vivendo actualiter vita corporali et sensitiva sive humana, ad contemplationem divinæ essentiæ in se ipsa sicuti est valet pertingere. Ideoque Moyses Hebræorum legislator, et Paulus gentium doctor, quando in vita hac Deum per speciem conspexerunt, ab omni actuali carnis ac sensuum vita erant omnino abstracti.
Præterea, sicut ostensum est, in contemplatione Dei per abnegationem secundum mysticam theosophiam, aliquando contingit tanta alienatio mentis a sensibus cunctisque creatis, quod nullo corporeo utitur sensu, sed in plenam prolabitur ecstasim propter vehementissimam mentis in Deum defixionem, immersionem et deglutionem. Quum ergo in contemplatione Dei per speciem sit defixio atque demersio mentis in Deum quasi incomparabiliter major quam in contuitione mystica jam præfata, certissimum est eam huic vitæ impossibilem esse quoad actuale exercitium vitæ humanæ et sensitivæ.
Postremo, frequenter ostensum est aliquid Deum per speciem non posse videri, si divina essentia uniatur menti tantum intelligibilis forma. Sed talis conjunctio vitæ præsentis (quoad actum ejus) conditionem vehementer omnino transcendit. Ideo, secundum divinum Dionysium, hac vita perfectissime unimur Deo per negationem, tanquam incomprehensibili ignoto. Ad Moysen quoque Dominus loquitur: Non videbit me homo et vivet. Itemque in Joanne habetur: Deum nemo vidit unquam. Sed et Paulus de eo loqui exorsus: Quem nemo (inquit) hominum vidit unquam nec videre potest, scilicet in statu præsenti, modo nunc dicto. Unde Dionysius in epistola ad Caium monachum, Gregorius quoque super Ezechielem, et Damascenus primo libro, concorditer adstruunt, quod si quis in vita hac Deum intelligens vidit, non ipsum in se vel propria contemplatus est claritate, sed aliquid eorum quæ ejus atque sub ipso sunt.
A Hoc autem pensandum, quod quamvis ex Scriptura canonica non pateat quemquam purum hominem Deum per speciem in vita conspexisse præsenti, præter Moysen et Paulum, an tamen ipsis dumtaxat tantum concessum sit culmen perfectionis, non constat. Neque enim putandum est id virgineæ Dei Genitrici esse negatum, quod servis scribitur condonatum. Quidam demum Sanctorum sic loqui et sentire videntur, quasi aliquando, ineffabiliter, raptim, quibusdam amantissimis Dei ad punctum hujuscemodi contemplatio in vita hac concedatur. De qua re ego cæcutiens loqui amplius non præsumo. Hoc dumtaxat adjicio, quia revera beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.2
Footnotes
Chapter 109 of 110