Articulus 11
An mysticæ sapientiæ consurrectio contemplativa in Deum, sit potius laboriosa et afflictiva quam dulcis atque jucunda.
QUIDAM de contemplatione atque divini amoris incendio conscribentes, totam contemplativæ vitæ perfectionem in tribus quodammodo ponunt, in fervore, dulcore, canore: per fervorem, intensum intelligentes amoris divini affectum; per dulcorem, spiritualem delectationem vel suavem in Deo consolationem; per canorem vero, secretum internumque jubilum, in quem ex fervore atque dulcore præfatis mens prorumpit.
Alii autem econverso affirmant, quod licet per sapientiam unitivam ac mysticam mens tendat superius, tamen, quantum est de suis motibus anagogicis, in ipso actuali exercitio sine omni mulcenti unctione seu delectatione consistit; sed potius, inquiunt, est ibi miro modo corporalis afflictio, et in hoc solum est ibi lætitia, quod in ista actuali tendentia directe et sine aliqua obliquatione mens consurgit in ipsum beatissimum Deum, tanquam in locum suæ dignitati correspondentem, velut si grave tendat ad centrum. Unde, ut aiunt, multi decipiuntur, in hac philosophia minus experti, existimantes in motibus anagogicis mentem consurgentem cœlesti dulcore multipliciter irrorari, quum econtrario mens laboriosissima sursumactione agatur, et ex spiritus extentione sit ibi quædam corporis enervatio et spiritualis separatio, corporalium quoque membrorum ex impetuositate motuum anagogicorum protensio, ita quod anagogicorum impetus motuum corpus diu sine magna afflictione ferre non posset, nisi gaudium spiritus de ipsius directa tendentia temperaret.
Præterea, utraque positio posset fulciri. Pro primæ etenim confirmatione est, quod omnium testimonio, quælibet virtus in sua actione habet gaudium proprium sibi annexum, superioris quoque virtutis delectatio major est. Quum ergo consurrectio contemplativa præfata sit actus præstantissimi habitus virtutisque animæ, utpote sapientiæ unitivæ theoricæ, supernaturalis, deiformis ac mysticæ, apparet quod ex sua natura sit maxime dulcis, ungens ac deliciosa. Rursus, actio quo convenientior magisque perfectiva, eo delectabilior perhibetur. Et iterum, quum gaudium sit diffusio animi in conceptu boni, oriaturque ex unione potentiæ cum objecto convenienti proportionaliter copulato, et in consurrectione anagogica sit nobilissima mentis unio cum summo et summe convenienti objecto, videtur in ea præcipuum consistere gaudium. — Insuper, Joannes Ruysbroeck in libro de Alta contemplatione testatur, quod gratia Dei redundat ac fluit usque in inferiores animæ vires, hereditatque hominis mentem. Exinde scaturit cordialis amor et perceptibilis delectatio ad Deum, amor quoque et delectatio pertransiens carnem et sanguinem ac totam corporalem naturam, ita quod homo ignorat qualiter habere se debeat, eo quod ebrio similis factus sit. Inde procedit multiformis et rara maneries, quam aliqui teneri cordis compescere nequeunt. Unde frequenter caput apertis oculis levant in cœlos ex desiderio impatienti; nunc gaudent, nunc plorant; nunc cantant, nunc saltant; nunc dolent, nunc bene habent, et sæpe utrumque simul; nunc currunt, nunc manibus plaudunt; nunc genua flectunt, nunc se inclinant, atque similes gestus ostendunt ex plenitudine lætitiæ interioris. Hinc rursus in libro de Spiritualibus nuptiis ait, quod ex dilectione Dei procedit voluptas cordis et omnium corporalium virium, ita quod homini videtur quod intus in amore divino amplexu sit amplexatus. Hæc voluptas et consolatio, major, delectabilior ac sufficientior est animæ et corpori, quam quæcumque voluptas quam mundus dare potest, etiam si unus homo omnes voluptates terrenas simul haberet. Hæc voluptas facit hominem considerare quantum exsulant hi qui extra divinum amorem habitant.
Denique pro alterius positionis confirmatione facit, quod sacratissimus Dionysius admonet Timotheum circa mysticas visiones forti exercitatione relinquere atque transcendere cuncta:1 et per fortem exercitationem, laboriosam intelligit, ut quidam exponunt. Gregorius demum in Moralibus: Labor, inquit, contemplativorum est summum negotium. Bernardus etiam loquitur, quod solitarii contemplativam vitam ducentes, otiosi sive vacantes dicendi non sunt, quum opus eorum sit negotiosissimum.
Hujus quæstionis solutio experientiam magnam potius quam subtilitatem requirit. Quid ergo inexpertus de ea dicturus sum? Verumtamen ex præinductis videtur aliqualiter posse dissolvi. Nempe, ut sæpe jam patuit, mysticæ theologiæ exercitium supernaturale est penitus, et tanto facilius atque jucundius exstat, quanto mens exuberantioribus charismatibus Spiritus Sancti prævenitur, regitur atque juvatur. Quamvis itaque dispositio ad secretissimam illam cum Deo theoricam, intuitivam ac ardentissimam unionem, sit aliquando laboriosa et afflictiva propter mentis conatum in omnium supergressione, fervida oratione, propria recollectione, corporis alteratione; nonnunquam tamen perfacilis est speciali dono ac ope Spiritus Sancti: imo interdum mens sine sua præparatione quasi improvise a Spiritu Sancto repente concutitur, irradiatur, succenditur, rapitur, transformatur; sicque divinam intrat caliginem cum voluptuosa facilitate. At vero certum est diversos esse gradus ac modos mysticarum visionum theoricarumque contemplationum istarum: idcirco non reor circa hujus quæstionis solutionem, generalem posse regulam assignari. Nam et corporis alteratio, rigor, stupor, insensibilitas, variis modis atque diversis ex causis contingit, ut infra forsitan magis tangetur.
Footnotes
-
Theol. c. 1. ↩
Chapter 96 of 110