Skip to the text

Articulus 14

An mystica theologia sit essentialiter amor vel cognitio, et de ejus subjecto atque objecto.

SUPERIUS, quum inter theologiam speculativam ac mysticam differentiæ assignabantur, inserui quemadmodum quidam speculativam ponunt in intellectu, mysticam autem in vi affectiva;1 quod item speculativæ objectum sit verum, mysticæ bonum: ex quo sequi videtur quod mystica theologia sit formaliter seu essentialiter amor; quod et interdum concedunt, dicentes quod ipsa in apice affectivæ consurgit. Denique, secundum B. Dionysii commentatores, mystica theologia in superferventi ac puro Dei amore tota consistit.

Circa hanc materiam legi et quemdam doctorem novellum, cujus dicta non videntur in hac parte admodum resoluta, nec curioso nec avido scrutatori satisfaciunt, ut opinor. Aliquando enim affirmat, quod mystica theologia sit amor et in affectiva potentia subjective consistens; interdum, quod sit sapientia sive cognitio. Quod tamen concordari posset eo modo quo ait Gregorius, Amor ipse notitia est: quod non est verum per prædicationem formalem et propriam, sed causalem; quemadmodum ira dicitur ebullitio sanguinis circa cor, et dies fertur latio solis super nostrum horizontem. Sed istud non videtur de præfati intentione doctoris. In libro quoque de Triplici via quædam dicuntur ex quibus sequi videtur quod theologia ista sit essentialiter amor; quædam quoque ibidem dicuntur ex quibus infertur quod non sit amor, sed magis cognitio.

Simpliciter ergo et plane procedendo, dicendum quod mystica theologia non est formaliter seu essentialiter amor aut fervor, sed cognitio; ejus quoque subjectum est intellectus, non vis affectiva. Primo, quia (ut jam sæpe patuit) hæc theologia est realiter sapientia unitiva, quæ tam vere est in intellectu quam ejus actus seu habitus, qui vere est sapientia.2 Secundo, quoniam (ut ex præhabitis claret) secundum expositores Dionysii, mystica theologia est secretissima mentis cum Deo locutio. Hanc autem locutionem esse actum intellectus, non est qui possit ambigere, et ex diversis verbis Augustini in libro de Trinitate et super Joannem patescit. Tertio, quoniam Dionysius primo Mysticæ theologiæ capitulo ait ad Timotheum: Circa mysticas visiones sensus derelinque. Itaque mysticam theologiam vel actum ipsius, alio nomine nuncupat visionem; nec dubium quin de visione loquatur mentali, puta contemplatione theologica et abdita, clausa ac stricta. Quarto, nam paulo ante probatum est, quod theologia mystica realiter idem sit cum dono sapientiæ, quam doctores concorditer in intellectu constituunt.3 Quinto, quia Dionysius in toto Mysticæ theologiæ libro tractat de theologia ista tanquam de potissima quadam Dei notitia per quam omnia auferuntur ab ipso.

Si vero theologia ista pronuntietur non esse in intellectu, sed in intelligentia, vel in synderesis scintilla, hoc redit in idem. Intellectus quippe, ratio et intelligentia non sunt vires distinctæ, sed una potentia, secundum diversos respectus vel actus diversimode nominata, ut dictum est primo libro.

Verumtamen mystica theologia quoad suum complementum ac formativum, et quantum ad id quo movetur et excitatur in exercitium suum, est in apice affectivæ, videlicet quoad amoris fervorem. Unde contemplatio contemplativaque vita consistit in via purgativa dispositive, in via illuminativa formaliter, in via unitiva seu perfectiva completive: quemadmodum beatitudo essentialiter est in intellectu, quum sit cognitio Dei, Deo id ipsum dicente, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum;4 completive vero in voluntate. Hinc Dionysius sapientiam istam septimo capitulo de Divinis nominibus definiens, ait quod sit divinissima Dei cognitio. Alii quoque eamdem non parum experti, fassi sunt quod sit intuitio caliginis.

Deinceps videndum an theologiæ mysticæ subjectum sit bonum. Et apparet quod non. Primo, ut dicitur libro de Triplici via, Deus in hac sapientia apprehenditur nec sub ratione dulcis vel odorabilis, nec pulchri vel modulosi, aut aliqua ratione secundum quam est alicujus sensus interioris objectum. Præterea, mens in visione mysticæ theologiæ conjungitur Deo, non secundum aliquod affirmativum, vel sub ratione positivæ aut comprehensibilis entitatis vel proprietatis, sed tanquam indicibili et ignoto, secundum Dionysium per totum Theologiæ mysticæ textum, sicut jam evidentissime patuit. Quomodo ergo bonum vel Deus sub ratione boni erit ejus objectum, et non potius incomprehensibile superbonum, non bonum?5 Hanc subtilitatem scholasticis committendam existimo, totisque viribus enitendum ad obtinendum hanc mysticam theoriam, quam nemo novit nisi qui accipit.

Footnotes

  1. art. III. ↩

  2. art. II, x, XI. ↩

  3. art. X. ↩

  4. Joann. XVII, 3. ↩

  5. art. VIII, ↩

Chapter 99 of 110